The Oxford Book of Latin Verse Part 44
You’re reading novel The Oxford Book of Latin Verse Part 44 online at LightNovelFree.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit LightNovelFree.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy!
QVISQVIS Cecropias hospes cognoscis Athenas, quae ueteris famae uix tibi signa dabunt, 'hasne dei' dices 'caelo petiere relicto?
pugnaque part.i.tis haec fuit ora deis?'
idem Agamemnonias dices c.u.m uideris arces: 'heu uictrix uicta uastior urbe iacet!'
hae sunt, quas merito quondam est mirata uetustas; magnarum rerum magna sepulcra uides!
_235. Britain_
VICTA prius nulli, nullo spectata triumpho inlibata tuos gens patet in t.i.tulos.
fabula uisa diu medioque recondita ponto libera uictori quam cito colla dedit!
_236. On the Death of Crispus_
ABLATVS mihi Crispus est amicus, pro quo si pretium dari liceret, nostros diuiderem libenter annos.
nunc pars optima me mei reliquit, Crispus, praesidium meum, uoluptas, pectus, deliciae: nihil sine illo laetum mens mea iam putabit esse.
consumptus male debilisque uiuam: plus quam dimidium mei recessit.
_237. The Only Immortality_
_i_
HAEC urbem circa stulti monumenta laboris quasque uides molis, Appia, marmoreas, pyramidasque ausas uicinum attingere caelum, pyramidas, medio quas fugit umbra die, et Mausoleum, miserae solacia mortis, intulit externum quo Cleopatra uirum, concutiet sternetque dies, quoque altius exstat quodque opus, hoc illud carpet edetque magis.
carmina sola carent fato mortemque repellunt: carminibus uiues semper, Homere, tuis.
_ii_
Nullum opus exsurgit quod non annosa uetustas expugnet, quod non uertat iniqua dies, tu licet extollas magnos ad sidera montis et Lydas aeques marmore pyramidas.
ingenio mors nulla nocet, uacat undique tutum: inlaesum semper carmina nomen habent.
_238. The Last Pilgrimage_
QVANTVS incedit populus per urbis ad noui ludos auidus theatri, quantus Eleum ruit ad Tonantem, quinta c.u.m sacrum reuocauit aestas; quanta, c.u.m longae redit hora nocti crescere et somnos cupiens quietos Libra Phoebeos tenet aequa currus, turba secretam Cererem frequentat et citi tectis properant relictis Attici noctem celebrare mystae: tanta per campos agitur silentis turba; pars tarda graditur senecta, tristis et longa satiata uita; pars adhuc currit melioris aeui: uirgines nondum thalamis iugatae et comis nondum positis ephebi matris et nomen modo doctus infans.
his datum solis, minus ut timerent, igne praelato releuare noctem; ceteri uadunt per opaca tristes.
qualis est uobis animus, remota luce c.u.m maestus sibi quisque sensit obrutum tota caput esse terra?
stat chaos densum tenebraeque turpes et color noctis malus ac silentis otium mundi uacuaeque nubes.
sera nos illo referat senectus: nemo ad id sero uenit, unde numquam, c.u.m semel uenit, potent reuerti; quid iuuat durum properare fatum?
omnis haec magnis uaga turba terris ibit ad manis facietque inerti uela Cocyto: tibi crescit omne, et quod occasus uidet et quod ortus.
parce uenturis: tibi, mors, paramur.
sis licet segnis, properamus ipsi: prima quae uitam dedit hora carpit.
_239. Fatal Beauty_
ANCEPS forma bonum mortalibus, exigui donum breue temporis, ut uelox celeri pede laberis!
Non sic prata nouo uere decentia aestatis calidae despoliat uapor, saeuit solst.i.tio c.u.m medius dies et noctes breuibus praecipitant rotis languesc.u.n.t folio et lilia pallido: ut gratae capiti deficiunt comae et fulgor teneris qui radiat genis momento rapitur nullaque non dies formonsi spolium corporis abstulit.
res est forma fugax: quis sapiens bono confidat fragili? dum licet, utere.
tempus te tacitum subruit, horaque semper praeterita deterior subit.
Quid deserta petis? tutior auiis non est forma locis: te nemore abdito c.u.m t.i.tan medium const.i.tuit diem, cingent turba licens Naides improbae, formonsos solitae claudere fontibus, et somnis facient insidias tuis Panas quae Dryades montiuagos petunt.
_240. Death has no Terror_
VERVM est an timidos fabula decipit umbras corporibus uiuere conditis, c.u.m coniunx oculis imposuit manum supremusque dies solibus obst.i.tit et tristis cineres urna cohercuit?
non prodest animam tradere funeri, sed restat miseris uiuere longius?
an toti morimur nullaque pars manet nostri, c.u.m profugo spiritus halitu immixtus nebulis cessit in aera et nudum tetigit subdita fax latus?
Quicquid sol oriens, quicquid et occidens nouit, caeruleis Ocea.n.u.s fretis quicquid bis ueniens et fugiens lauat, aetas Pegaseo corripiet gradu.
quo bis sena uolant sidera turbine, quo cursu properat uoluere saecula astrorum dominus, quo properat modo obliquis Hecate currere flexibus: hoc omnes petimus fata nec amplius, iuratos superis qui tetigit lacus, usquam est; ut calidis fumus ab ignibus uanescit, spatium per breue sordidus, ut nubis, grauidas quas modo uidimus, arctoi Boreae dissicit impetus: sic hic, quo regimur, spiritus effluet.
post mortem nihil est ipsaque mors nihil, uelocis spatii meta nouissima; spem ponant auidi, solliciti metum: tempus nos auidum deuorat et chaos.
mors indiuidua est, noxia corpori nec parcens animae: Taenara et aspero regnum sub domino limen et obsidens custos non facili Cerberus ostio rumores uacui uerbaque inania et par sollicito fabula somnio.
quaeris quo iaceas post obitum loco?
quo non nata iacent.
_241. Hymeneal_
AD regum thalamos numine prospero qui caelum superi quique regunt fretum adsint c.u.m populis rite fauentibus.
primum sceptriferis colla Tonantibus taurus celsa ferat tergore candido; Lucinam niuei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet ma.n.u.s, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet diuite copiam, donetur tenera mitior hostia.
et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora uinculo.
et tu quae, gemini praeuia temporis, tarde, stella, redis semper amantibus: te matres, auide te cupiunt nurus quam primum radios spargere lucidos.
Vincit uirgineus decor longe Cecropias nurus, et quas Taygeti iugis exercet iuuenum modo muris quod caret oppidum, et quas Aonius latex Alpheosque sacer lauat.
si forma uelit aspici, cedent Aesonio duci proles fulminis improbi aptat qui iuga tigribus, nec non, qui tripodas mouet, frater uirginis asperae, cedet Castore c.u.m suo Pollux caestibus aptior.
sic, sic, caelicolae, precor, uincat femina coniuges, uir longe superet uiros.
Haec c.u.m femineo const.i.tit in choro, unius facies praenitet omnibus, sic c.u.m sole perit sidereus decor, et densi lat.i.tant Pleiadum greges c.u.m Phoebe solidum lumine non suo orbem circuitis cornibus alligat.
ostro sic niueus puniceo color perfusus rubuit, sic nitidum iubar pastor luce noua roscidus aspicit.
ereptus thalamis Phasidis horridi, effrenae solitus pectora coniugis inuita trepidus prendere dextera, felix Aeoliam corripe uirginem nunc primum soceris, sponse, uolentibus.
concesso, iuuenes, ludite iurgio, hinc illinc, iuuenes, mitt.i.te carmina: rara est in dominos iusta licentia.
Candida thyrsigeri proles generosa Lyaei, multifidam iam tempus erat succendere pinum: excute sollemnem digitis marcentibus ignem, festa dicax fundat conuicia fescenninus, soluat turba iocos--tacitis eat illa tenebris, si qua peregrino nubit furtiua marito.
_242. The Lot of Kings_
QVIS uos exagitat furor, alternis dare sanguinem et sceptrum scelere aggredi?
nescitis, cupidi arcium, regnum quo iaceat loco.
regem non faciunt opes, non uestis Tyriae color, non frontis nota regiae, non auro nitidae trabes: rex est qui posuit metus et diri mala pectoris, quem non ambitio inpotens et numquam stabilis fauor uulgi praecipitis mouet, non quicquid fodit Occidens aut unda Tagus aurea claro deuehit alueo, non quicquid Libycis terit feruens area messibus, quem non concutiet cadens obliqui uia fulminis, non Eurus rapiens mare aut saeuo rabidus freto uentosi tumor Hadriae, quem non lancea militis, non strictus domuit chalybs, qui tuto positus loco infra se uidet omnia occurritque suo libens fato nec queritur mori.
Reges conueniant licet qui sparsos agitant Dahas, qui rubri uada litoris et gemmis mare lucidum late sanguineis tenent, aut qui Caspia fortibus recludunt iuga Sarmatis, certet Danuuii uadum audet qui pedes ingredi et (quoc.u.mque loco iacent) Seres uellere n.o.biles: nil ullis opus est equis, nil armis et inertibus telis quae procul ingerit Parthus, c.u.m simulat fugas, admotis nihil est opus urbis sternere machinis, longe saxa rotantibus.
mens regnum bona possidet.
rex est qui metuet nihil, rex est qui cupiet nihil: hoc regnum sibi quisque dat.
Stet quic.u.mque uolet potens aulae culmine lubrico: me dulcis saturet quies; obscuro positus loco leni perfruar otio, nullis notaque litibus aetas per tacitum fluat.
sic c.u.m transierint mei nullo c.u.m strepitu dies, plebeius moriar senex.
illi mors grauis incubat qui, notus nimis omnibus, ignotus moritur sibi.
_243. Mutability_
The Oxford Book of Latin Verse Part 44
You're reading novel The Oxford Book of Latin Verse Part 44 online at LightNovelFree.com. You can use the follow function to bookmark your favorite novel ( Only for registered users ). If you find any errors ( broken links, can't load photos, etc.. ), Please let us know so we can fix it as soon as possible. And when you start a conversation or debate about a certain topic with other people, please do not offend them just because you don't like their opinions.
The Oxford Book of Latin Verse Part 44 summary
You're reading The Oxford Book of Latin Verse Part 44. This novel has been translated by Updating. Author: Various already has 857 views.
It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.
LightNovelFree.com is a most smartest website for reading novel online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to LightNovelFree.com