A History of The Inquisition of The Middle Ages Volume I Part 22
You’re reading novel A History of The Inquisition of The Middle Ages Volume I Part 22 online at LightNovelFree.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit LightNovelFree.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy!
V.
DISABILITIES OF DESCENDANTS OF HERETICS.
(Registrum curiae Franciae Carca.s.sonae.--Doat, x.x.xII. fol. 241.)
Noverint universi prsesentes litteras inspecturi quod nos frater Guillelmus de Sancto Sequano ordinis fratrum praedicatorum, inquisitor haereticae pravitatis in regno Franciae authoritate apostolica deputatus attendentes quod secundum merita personarum debent distribui officia dignitatum, et quia expedit crimina nocentium esse nota, praesertim ilia per quae extenditur ultio non solum in autores scelerum sed in progeniem dampnatorum, ideo nos ad instantiam procuratoris domini regis in seneschallia Carca.s.sonae de infrascriptis sibi copiam fieri postulantis, ad honorem Dei et fidei munimentum per nos ipsos exquisivimus et per discretum virum dominum Raimundum rectorem ecclesiae de Mouteclaro public.u.m notarium Inquisitionis nostrae perquiri et inspici fecimus diligenter in libris et actis publicis Inquisitionis praedictae, et invenimus quod anno Domini MCC quinquagesimo s.e.xto Guiraldus de Altarippa quondam de Graoleto qui dicitur fuisse pater Guiraldi de Altarippa servientis armorum domini regis, confessus fuit in judicio coram Domino Bernardo de Monte-Atono tunc inquisitore haereticae pravitatis, quod viderat haereticos et verba eorum audiverat. Item invenimus quod Lombarda uxor dicti Guiraldi, quae dicitur fuisse mater praefati Guiraldi de Altarippa servientis armorum domini regis, coram eodem inquisitore et eodem tempore confessa fuerit quod multotiens in diversis locis vidit haereticos ct eos pluries adoravit misitque eis panem et poma et credidit eos esse bonos homines et quod posset salvari in fide eorum. Item invenimus in eisdem libris quod Raimundus Carbonelli de Graoleto, qui dicitur fuisse avunculus dicti Guiraldi servientis domini regis fuit haereticus perfectus et per fratrem Stephanum Gastinensem et Hugonem de Boniolis tunc inquisitores haereticae pravitatis, et tanquam haereticus curiae saeculari relictus et per ministros curiae domini regis Carca.s.sone publice, ut haereticus et relapsus, combustus anno Domini MCC septuagesimo s.e.xto. De quibus omnibus de nostris libris et actis publicis extractis fideliter dicto procuratori domini regis copiam fecimus, et omnibus quorum interest per ipsum fieri volumus, non ad suggilationem vel injuriam alicujus sed propter bona quae agit vel excipit, vel propter posteros in quos parentum praefati criminis sceleratorum proserpit infamia, ne contra const.i.tutiones domini regis vel sanctiones canonicas ad honores vel officia publica ullatenus admittantur. In cujus rei testimonium sigillum nostrum praesentibus duximus apponendum. Datum Carca.s.sonae decimo septimo Kalendas Julii, anno Domini MCC nonagesimo secundo.
VI.
MINUTES OF AN a.s.sEMBLY OF EXPERTS.
(Doat, XXVII. fol. 118.)
Anno Domini MCCC vicesimo octavo, indictione undecima, die Veneris in festo Stae. Leocadiae virginis, int.i.tulata quinto Idus Decembris pontificatus SSmi. domini nostri Domini Joannis divina providentia papae XXII. anno decimo tertio, venerabiles religiosi et discreti viri frater Henricus de Chamayo ordinis praedicatorum in regno Franciae auctoritate regia et Germa.n.u.s de Alanhano archipresbyter Narbonesii, rector ecclesiae Capitistagni in civitate et diocesi Narbonensi auctoritate ordinaria, inquisitores pravitatis haereticae deputati, volentes in negotio fidei de consilio discretorum et peritorum procedere, convocarunt in aula seu palatio majori archiepiscopali Narbonae dominos canonicos, jurisconsultos, peritos saeculares et religiosos infrascriptos (sequuntur nomina 42) qui omnes superius nominati juraverunt ad sancta Dei evangelia dare bonum et sanum consilium in agendis, unusquisque secundum Deum et conscientiam suam, prout ipsis a Domino fucrit ministratum et tenere omnia sub secreto donec fuerint publicata, et ibidem praest.i.to juramento, lectis et recitatis culpis personarum infrascriptarum, petierunt praefati domini inquisitores consilium ab eisdem consiliariis quid agendum de personis praedictis, et divisim et singulariter de qualibet, ut sequitur:
Super culpa fratris P. de Arris ordinis Cartusiensis monasterii de Lupateria diocesis Carca.s.sonensis omnes et singuli consiliarii supradicti, tam saeculares quam religiosi consilium dando concorditer dixerunt, contemplatione ordinis sui, quod a.s.signetur sibi pro carcere perpetuo claustrum ct ecclesia monasterii supradicti, et etiam camera una, necnon et injungantur sibi certae pnitentiae, sicut orationes et jejunia et alia quae non repugnant observantiae sui ordinis et regulae supradictae, et quod non puniatur in sermone publico sed in secreto, praesentibus paucis personis.
Item de personis infra proximo nominatis, auditis corum culpis dixerunt cas judicandas fore ut sequitur:
Richardum de Narbona, nulla pna puniendum.
Guillelmum Mariae de Honosio arbitrarie puniendum, cruces simplices, peregrinationes minores.
Favressam matrem praedicti Guillelmi arbitrarie puniendam, sine crucibus, pnitentias minores.
Guillelmum Cathalani seniorem, Guillelmum ejus filium, Raymundum Veysiani, Bernardum Baronis, P. Lunatii, tanquam impeditores officii, cruces et pnitentias minores.
Guillelmum Espulgue de Capitestagno immurandum.
Perretam de Fla.s.sacho valdensem impnitentem fore exhumandum.
P. Guillelmi Canorgue de Capitestagno immurandum.
Vincentium Rayses de Caberia mortuum, si viveret, immurandum.
Gregorium Bellonis apostatam monachum, mortuum impnitentem, exhumandum.
Guillelmum Bocardi Bourserium de Agenno habitatorem Narbonae, mortuum, si viveret, immurandum.
Arnaudam uxorem Pontii de Biterris de Capitestagno immurandam.
Amicam uxorem P. Gaycons, ad murum.
Habitum fuit hoc consilium anno, indictione, die, loco, et pontificatu praedictis, praesentibus Arnaldo a.s.saliti procuratore incursuum haeresis domini regis, testibus et notariis qui hoc praedictum consilium scripserunt, etc.
VII.
INNOCENT IV. ORDERS INQUISITORS TO DIMINISH THEIR RETINUE AND AVOID EXACTIONS.
(Archives de l'Inquisition de Carca.s.sonne.--Doat, x.x.xI. fol. 116.)
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis inquisitoribus haereticae pravitatis in terris n.o.bilis viri domini Comitis Tholosani et Albiensis const.i.tutis salutem et apostolicam benedictionem. c.u.m a quibusdam intellexerimus fidedignis quod vos occasione inquisitionis vobis commissae contra haereticam pravitatem superfluos scriptores aliosque familiares habetis pro vestrae libito voluntatis et graves exactiones fiunt a conversis ab eadem ad fidem et converti volentibus pravitate ad infamiam apostolicae sedis et scandalum plurimorum, praesentium vobis auctoritate praecipiendo mandamus quatinus scriptorum et aliorum familiarium mult.i.tudinem onerosam ad necessarium numerum protinus reducentes, a gravibus exactionibus per quas infamia potest et scandalum generari, vos et familiam vestram taliter compescatis quod honestatis vestrae t.i.tulus conservetur illaesus, et nos discretionis vestrae prudentiam merito commendare possumus.--Datum Lugduni secundo Idus Maii, pontificatus nostri anno s.e.xto (14 Maii, 1249).
VIII.
ABUSE OF THE NUMBER OF ARMED FAMILIARS IN FLORENCE.
(Arch. di Firenze, Riformagioni, Arch. Diplom. XXVII.)
Bertrandus miseratione divina archiepiscopus Ebredunensis apostolicae sedis nuncius circ.u.mspectis et religiosis viris inquisitoribus haereticae pravitatis qui in civitate et dioc.
florentin. sunt et fuerint in futurum salutem in salutis autore.
Quia quidam potestate sibi tradita abutentes et concessis a jure forma et modis debitis non utentes interdum favore seu alias concedunt aliqua ex quibus dampna proveniunt et scandala generantur, oportet talium abusus debito juris limitibus coartari.
c.u.m igitur fidedigna relatione ad nostram audientiam sit deductum et nos fide probavimus oculata quod quidam inquisitores qui in civitate et dioc. florentin. praedictis vos in inquisitionis officio precesserint immoderatum et excessivum numerum consiliariorum notariorum et aliorum officialium ac familiarium licet non indigerunt eisdem sibi a.s.sumere curaverunt pa.s.sim eisdem et aliis sub familiaritatis vel officii t.i.tulo diversis quaesitis coloribus portandi arma offensibilia et defensibilia licentiam concedendo ex quibus multa provenerunt scandala et multis data fuit occasio aliis qui arma portare non poterant offendendi. Nos juxta cominissam n.o.bis circa reformationem officii inquisitionis sollicitudinem hujusmodi scandalis et quibusvis fraudibus occurrere cupieutes et volentes praefatum inquisitionis officium sic laudabiliter et feliciter servatis eidem suis privilegiis gubernari quod propterea non offendatur just.i.tia nec ex abusu privilegiorum aliis praejudicium generetur, autoritate apostolica qua in hac parte fungimur decernimus et statuendo tenore praesentium ordinamus quod inquisitor florentinus qui est vel pro tempore fuerit possit duntaxat quatuor consiliarios seu a.s.sessores, duos notarios, et duos custodes carcerum et duodecim alios inter officiales et familiares sibi eligere et a.s.sumere et non ultra quibus possit dare licentiam arma prout consuetum est deferendi, hoc salvo quod si urgens necessitas pro inquisitionis officio immineret, possit in hujusmodi necessitatis articulo arma portandi licentiam impertiri.
Illud autem praesenti ordinationi ex superhabundanti duximus inserendum quod ne ex limitatione praedicta inquisitionis detrahatur officio et in executione ipsius dispendium patiatur potestas ac priores artium florentini teneantur prout etiam sunt de jure stricti inquisitori qui est vel erit pro tempore fideles et diligentes existere et familiarios et etiam alios c.u.m armis omni difficultate sublata tradere quoties pro capiendis malefactoribus et suspectis et aliis officium inquisitionis tangentibus exequendis per inquisitorem hujusmodi fuerint requisiti. In quorum testimonium praesentes literas fieri fecimus et nostri sigilli appensione muniri. Dat. in Castro Scarparic florentin. dioc. die secunda Maii sub anno Domini MCCCx.x.xVIL Indict. V. Pontificatus III. Domini nostri summi pontificis.
IX.
REGULATIONS OF ARMED FAMILIARS BY THE COUNCIL OF VENICE.
(Archivio di Venezia, Misti Consiglio X. Vol. XIII. p. 192; Vol.
XIV. p. 29.) 1450, 19 Augusti.
c.u.m facta sit conscientia quod inquisitor haereticorum qui stat Venetiis dat licentiam XII. personis portandi arma et illam vendit per pecuniam, quod non est bene factum quod XII persone pro inquisitore portent arma per civitatem quum ad capiendos hereticos datur super talibus inquisitoribus auxilium brachii secularis, videlicet per dominos de nocte et per capita, Et propterea vadit pars quod inquisitores de cetero non possint dare licentiam nisi quatuor personis tantum sicut per consuetudinem antiquam solebant, quos quatuor quilibet inquisitor faciat presentari capitibus hujus concilii ut cognita condictione personarum possint provvidere sicut fuerit opus.
De parte--14. De non--2. Non sinceri--0.
1450 (1451), 17 Februarii.
Quod ad complacentiam Generalis minorum qui supplicavit ne inquisitori heretice pravitatis in civitate Venetiarum in suo tempore fiat novitas super custodibus et officialibus suis quos antiquitus inquisitores habuerunt. Vadit pars quod concedatur eidem quod non obstante parte capta in isto concilio die 9 Augusti 1450 mandetur officialibus de nocte quod pro honore officii observet inquisitori consuetudinem antiquam c.u.m hoc conditione videlicet.
Quod ipsi officiales a.s.socient inquisitorem ad officium faciendum et aliter sicut fuerit opus et sicut antiquitus faciebant; et propterea dentur in nota officio de nocte et capitibus s.e.xteriorum ut videatur si actualiter faciant officium vel non, ita tamen quod non excedant numerum XII.
De parte--10. De non--5. Non sinceri--1.
X.
TRANSFER OF PRISONERS FROM ITALY TO FRANCE.
(Archives de l'Inquisition de Carca.s.sonne.--Doat, x.x.xII. fol. 155.)
Nicholaus episcopus servus servorum Dei dilecto filio fratri Philippo ordinis fratrum praedicatorum inquisitori haereticae pravitatis in Marchia Trevisina auctoritate sedis apostolicae deputato salutem et apostolicam benedictionem. Significarunt n.o.bis dilecti filii Hugo de Boniolis et Petrus Arsini ordinis fratrum praedicatorum, inquisitores haereticae pravitatis in regno Franciae auctoritate sedis apostolicae deputati, quod dudum in diocesi Veronensi quamplures haeretici de mandato tuo capti fuerunt et adhuc eos facis detineri captivos, quorum aliqui fore dic.u.n.tur de regno Franciae oriundi, et unus eo in dicto regno pro episcopo haereticorum ipsorum, secundum eorumdem haereticorum usum habetur. c.u.m autem, sicut habeat eorumdem inquisitorum a.s.sertio, firma spes habeatur quod eorumdem haereticorum dicti regni praesentia in illis partibus erit plurimum orthodoxae fidei fructuosa, pro eo quod si contingat eorum aliquos divina gratia operante redire ad ipsius fidei unitatem, per ipsos multorum qui sunt in eodem regno praedictae pravitatis fermento aspersi, occultata nequitia detegi poterit, et haberi plena not.i.tia eorumdem. Nos qui tenemur exaltationem ipsius fidei totis viribus procurare, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatinus tam illum qui, ut praedictum est, episcopus reputatur, quam alios haereticos supradictos ejusdem regni praefatis inquisitoribus per eorum certum nuncium ad te propter hoc specialiter destinandum, qui sumptibus ministrandis ab inquisitoribus supradictis sub fida custodia haereticos ducat eosdem, deinceps sub ipsorum inquisitorum cura et jurisdictione mansuros, prius tamen diligentius inquisitis ab eisdem haereticis ad praefatos fratres inquisitores ut praemitt.i.tur destinandis, quae ad utilitatem ejusdem fidei et utiliorem executionem commissi tibi officii videris inquirenda transmittas. Nos enim praedictis inquisitoribus nostris damus litteris in mandatis, ut eosdem haereticos ad ipsos per te taliter destinandos diligenter et fideliter faciant custodiri, facturi nihilominus circa illos libere in eos commissum sibi contra haereticos officium exequendo, prout secundum Dei honori et commodo ejusdem orthodoxae fidei viderint expedire. Datum Romae apud Sanctum Petrum quarto Idus Februarii, pontificatus nostri anno primo (10 Feb. 1289).
XI.
A History of The Inquisition of The Middle Ages Volume I Part 22
You're reading novel A History of The Inquisition of The Middle Ages Volume I Part 22 online at LightNovelFree.com. You can use the follow function to bookmark your favorite novel ( Only for registered users ). If you find any errors ( broken links, can't load photos, etc.. ), Please let us know so we can fix it as soon as possible. And when you start a conversation or debate about a certain topic with other people, please do not offend them just because you don't like their opinions.
A History of The Inquisition of The Middle Ages Volume I Part 22 summary
You're reading A History of The Inquisition of The Middle Ages Volume I Part 22. This novel has been translated by Updating. Author: Henry Charles Lea already has 1669 views.
It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.
LightNovelFree.com is a most smartest website for reading novel online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to LightNovelFree.com
- Related chapter:
- A History of The Inquisition of The Middle Ages Volume I Part 21
- A History of The Inquisition of The Middle Ages Volume I Part 23