Latin for Beginners Part 52
You’re reading novel Latin for Beginners Part 52 online at LightNovelFree.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit LightNovelFree.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy!
THE FLESH-EATING HORSES OF DIOME'DES
Postquam ex insula Creta domum pervenit, Hercules ab Eurystheo in Thraciam missus est. Ibi Diomedes quidam, vir saevissimus, regnum obtinebat et omnis a finibus suis prohibebat. Hercules iussus erat equos Diomedis rapere et ad Eurystheum ducere. Hi autem equi homines miserrimos devorabant de quibus rex supplicium sumere cupiebat. Hercules ubi pervenit, primum equos a rege postulavit, sed rex eos dedere recusavit. Deinde ille ira commotus regem occidit et corpus eius equis tradidit. Itaque is qui antea multos necaverat, ipse eodem supplicio necatus est. Et equi, nuper saevissima animalia, postquam domini sui corpus devoraverunt, mansueti erant.
LX. THE BELT OF HIPPOL'YTE, QUEEN OF THE AMAZONS
Gens Amazonum[1] dicitur[2] omnino ex mulieribus fuisse. Hae c.u.m viris proelium committere non verebantur. Hippolyte, Amazonum regina, balteum habuit pulcherrimum. Hunc balteum possidere filia Eurysthei vehementer cupiebat. Itaque Eurystheus iussit Herculem impetum in Amazones facere.
Ille multis c.u.m copiis navem conscendit et paucis diebus in Amazonum finis pervenit, ac balteum postulavit. Eum tradere ipsa Hipporyte quidem cupivit; reliquis tamen Amazonibus[3] persuadere non potuit. Postridie Hercules proelium commisit. Multas horas utrimque quam fortissime pugnatum est Denique tamen mulieres terga verterunt et fuga salutem petierunt. Multae autem captae sunt, in quo numero erat ipsa Hippolyte.
Hercules postquam balteum accepit, omnibus captivis libertatem dedit.
[Footnote 1: A fabled tribe of warlike women living in Asia Minor.]
[Footnote 2: [Footnote 3: [Ill.u.s.tration: HERCULES ET CERBERUS] THE DESCENT TO HADES AND THE DOG CER'BERUS Iamque unus modo e duodecim laboribus relinquebatur sed inter omnis hic erat difficillimus. Iussus est enim canem Cerberum[4] ex Orco in lucem trahere. Ex Orco autem nemo antea reverterat. Praeterea Cerberus erat monstrum maxime horribile et tria capita habebat. Hercules postquam imperia Eurysthei accepit, statim profectus est et in Orc.u.m descendit. Ibi vero non sine summo periculo Cerberum manibus rapuit et ingenti c.u.m labore ex Orco in lucem et adurbem Eurysthei traxit. Sic duodecim labores illi[5] intra duodecim annos confecti sunt. Demum post longam vitam Hercules a deis receptus est et Iuppiter filio suo dedit immortalitatem. [Footnote 4: The dog Cerberus guarded the gate of Orcus, the abode of the dead.] [Footnote 5: [Ill.u.s.tration: PUERI ROMANI] P. CORNELIUS LENTULUS: THE STORY OF A ROMAN BOY[1] LXI. PUBLIUS IS BORN NEAR POMPE'II P. Cornelius Lentulus,[2] adulescens Roma.n.u.s, amplissima familia[3] natus est; nam pater eius, Marcus, erat dux peritissimus, cuius virtute[4] et consilio multae victoriae reportatae erant; atque mater eius, lulia, a clarissimis maioribus orta est. Non vero in urbe sed ruri[5] Publius natus est, et c.u.m matre habitabat in villa quae in maris litore et sub radicibus magni montis sita erat. Mons autem erat Vesuvius et parva urbs Pompeii octo milia[6] pa.s.suum[7] aberat. In Italia antiqua erant plurimae quidem villae et pulchrae, sed inter has omnis nulla erat pulchrior quam villa Marci Iuliaeque. Frons villae muro a maris fluctibus muniebatur. Hinc mare et litora et insulae longe lateque conspici[8] ac saepe naves longae et onerariae poterant. A tergo et ab utroque latere agri feracissimi patebant. Undique erat magna variorum florum copia et multa ingentium arborum genera quae aestate[9] umbram defessis agricolis gratissimam adferebant. Praeterea erant[10] in agris stabulisque multa animalium genera, non solum equi et boves sed etiam rarae aves. Etiam erat[10] magna piscina plena piscium; nam Romani piscis diligenter colebant. [Footnote 1: This story is fiction with certain historical facts in Caesar's career as a setting. However, the events chronicled might have happened, and no doubt did happen to many a Roman youth.] [Footnote 2: A Roman had three names, as, > (given name), [Footnote 3: Abl. of source, which is akin to the abl. of separation (--501.32).] [Footnote 4: [Footnote 5: [Footnote 6: [Footnote 7: >, --501.11.] [Footnote 8: [Footnote 9: [Footnote 10: How are the forms of [Ill.u.s.tration: CASA ROMANA] LXII. HIS LIFE ON THE FARM Huius villae Davus, servus Marci, est vilicus[1] et c.u.m Lesbia uxore omnia curat. Vilicus et uxor in casa humili, mediis in agris sita, habitant. A prima luce usque ad vesperum se[2] gravibus laboribus exercent ut omni res bene gerant.[3] Plurima enim sunt officia Davi et Lesbiae. Vilicus servos regit ne tardi sint[3]; mitt.i.t alios qui agros arent,[3] alios qui hortos inrigent,[3] et opera in[4] totum diem imponit. Lesbia autem omnibus vestimenta parat, cib.u.m coquit, panem facit. Non longe ab horum casa et in summo colle situm surgebat domicilium ipsius domini dominaeque amplissimum. Ibi pluris annos[5] Publius c.u.m matre vitam felicem agebat; nam pater eius, Marcus, in terris longinquis gravia rei publicae bella gerebat nec domum[6] reverti poterat. Neque puero quidem molestum est ruri[7] vivere. Eum multae res delectant. Magnopere amat silvas, agros, equos, boves, gallinas, avis, reliquaque animalia. Saepe pluris horas[8] ad mare sedet quo[9] melius fluctus et navis spectet. Nec omnino sine comitibus erat, quod L?dia, Davi filia, quae erat eiusdem aetatis, c.u.m eo adhuc infante ludebat, inter quos c.u.m annis amicitia crescebat. L?dia nullum alium ducem deligebat et Publius ab puellae latere raro discedebat. Itaque sub claro Italiae sole Publius et L?dia, amici fidelissimi, per campos collisque cotidie vagabantur. Modo in silva finitima ludebant ubi Publius sagittis[10] celeribus avis deiciebat et L?dia coronis variorum florum comas suas ornabat; modo aquam et cib.u.m portabant ad Davum servosque defessos qui agros colebant: modo in casa parva aut horas lactas in ludo consumebant aut auxilium dabant Lesbiae, quae cib.u.m viro et servis parabat vel alias res domesticas agebat. [Footnote 1: The [Footnote 2: [Footnote 3: For the construction, see --501.40.] [Footnote 4: [Footnote 5: [Footnote 6: [Footnote 7: [Footnote 8: [Footnote 9: [Footnote 10: LXIII. MARCUS LENTULUS, THE FATHER OF PUBLIUS, IS s.h.i.+PWRECKED JULIA RECEIVES A LETTER FROM HIM Iam Publius[1] decem annos habebat c.u.m M.Cornelius Lentulus, pater eius, qui quinque annos[2] grave bellum in Asia gerebat, non sine gloria domum[3] revertebatur. Namque multa secunda proelia fecerat, maximas hostium copias deleverat, multas urbis populo[4] Romano inimicas ceperat. Primum nuntius pervenit qui a Lentulo[5] missus erat[6] ut profectionem suam nuntiaret. Deinde pluris dies[7] reditum viri optimi mater filiusque exspectabant et animis[8] sollicitis deos immortalis frustra colebant. Tum demum has litteras summo c.u.m gaudio acceperunt: [9]"Marcus Iuliae suac salutem dicit. Si vales, bene est; ego valeo. Ex Graecia, quo[10] praeter spem et opinionem hodie perveni, has litteras ad te scribo. Namque navis nostra fracta est; nos autem--[11]dis est gratia--incolumes sumus. Ex Asiae[12] portu navem leni vento solvimus. Postquam[13] altum mare tenuimus [14]nec iam ullae terrae apparuerunt, caelum undique et undique fluctus, subito magna tempestas coorta est et navem vehementissime adflixit. Ventis fluctibusque adflictati[15] nec solem discernere nec cursum tenere poteramus et omnia praesentem mortem intentabant. Tris dies[16] et tris noctis[16] sine remis velisque agimur. Quarto die[17] primum terra visa est et violenter in saxa, quae non longe a litore aberant, deiecti sumus. Tum vero maiora pericula timebamus; sed nauta quidam, vir fortissimus, ex nave in fluctus iratos desiluit [18]ut funem ad litus portaret; quam rem summo labore vix effecit. Ita omnes servati sumus. Gratias igitur et honorem Neptuno debemus, qui deus nos e periculo eripuit. Nunc Athenis[19] sum, quo confugi ut mihi paucas horas ad quietem darem.[20] Quam primum autem aliam navem conducam ut iter ad Italiam reliquum conficiam et domum[21]
Latin for Beginners Part 52
You're reading novel Latin for Beginners Part 52 online at LightNovelFree.com. You can use the follow function to bookmark your favorite novel ( Only for registered users ). If you find any errors ( broken links, can't load photos, etc.. ), Please let us know so we can fix it as soon as possible. And when you start a conversation or debate about a certain topic with other people, please do not offend them just because you don't like their opinions.
Latin for Beginners Part 52 summary
You're reading Latin for Beginners Part 52. This novel has been translated by Updating. Author: Benjamin L. D'Ooge already has 1456 views.
It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.
LightNovelFree.com is a most smartest website for reading novel online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to LightNovelFree.com
- Related chapter:
- Latin for Beginners Part 51
- Latin for Beginners Part 53