Dr. Johnson's Works: Life, Poems, and Tales Part 40

You’re reading novel Dr. Johnson's Works: Life, Poems, and Tales Part 40 online at LightNovelFree.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit LightNovelFree.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy!

Br. 27.

Quae, sine morte, fuga est vitae, quam turba malorum Non vitanda gravem, non toleranda facit?

Dulcia dat natura quidem, mare, sidera, terras, Lunaque quas, et sol, itque reditque vias.

Terror inest aliis, moerorque, et siquid habebis, Forte, boni, ultrices experiere vices.

Br. 27.

Terram adii nudus, de terra nudus abibo.

Quid labor efficiet? non, nisi nudus, ero.

Br. 27.

Natus eram lacrymans, lacrymans e luce recedo: Sunt quibus a lacrymis vix vacat ulla dies.

Tale hominum genus est, infirmum, triste, misellum, Quod mors in cineres solvit, et abdit humo.

Br. 29.

Quisquis adit lectos, elata uxore, secundos, Naufragus iratas ille retentat aquas.

Br. 30.

Foelix ante alios nullius debitor aeris; Hunc sequitur coelebs; tertius, orbe, venis.

Nee male res cessit, subito si funere sponsam, Didatus magna dote, recondis humo.

His sapiens lectis, Epicurum quaerere frustra Quales sint monades, qua fit inane, sinas.

Br. 31.

Optarit quicunque senex sibi longius aevum, Dignus, qui multa in l.u.s.tra senescat, erit.

c.u.m procul est, optat, c.u.m venit, quisque senectam, Incusat, semper spe meliora videt.

Br. 46.

Omnis vita nimis brevis est felicibus, una Nox miseris longi temporis instar habet.

Br. 55.

Gratia ter grata est velox, sin forte moretur, Gratia vix restat nomine digna suo.

Br. 56.

Seu prece poscatur, seu non, da, Jupiter, omne, Magne, bonum; omne malum, et poscentibus, abnue n.o.bis.

Br. 60.

Me, cane vitato, canis excipit alter; eodem In me animo tellus gignit et unda feras, Nec mirum; restat lepori conscendere coelum, Sidereus tamen hie territat, ecce canis!

Br. 70.

Telluri arboribus ver frondens, sidera coelo, Graeciae et urbs, urbi est ista propago, decus.

Br. 75.

Impia facta patrans, homines forta.s.se latebis, Non poteris, meditans prava, latere deos.

Br. 75.

Antiope satyrum, Danae aurum, Europa juvenc.u.m, Et cycnum fecit Leda pet.i.ta, Jovem.

Br. 92.

Aevi sat novi quam sim brevis; astra tuenti, Per certas; stabili lege, voluta vices, Tangitur haud pedibus tellus: conviva deorum Expleor ambrosiis, exhilarorque cibis.

Br. 96.

Quod nimium est sit ineptum, hinc, ut dixere priores, Et melli nimio fellis amaror inest.

Br. 103.

Puppe gubernatrix sedisti, audacia, prima Divitiis acuens aspera corda virum; Sola rates struis infidas, et dulcis amorem Lucri ulciscendum mox nece sola doces.

Aurea secla hominum, quorum spectandus ocellis E longinquo itidem pontus et orcus erat.

Br. 126.

Ditescis, credo, quid restat? quicquid habebis In tumulum tec.u.m, morte jubente, trahes?

Divitias c.u.mulas, pereuntes negligis horas; Incrementa aevi non c.u.mulare potes.

Br. 120.

Mater adulantum, prolesque, pecunia, curae, Teque frui timer est, teque carere dolor.

Br. 126.

Me miserum sors omnis habet; florentibus annis, Pauper eram, nummis diffluit area senis; Queis uti poteram quondam, fortuna negavit, Queis uti nequeo, nunc mihi praebet, opes.

Br. 127.

Mnemosyne, ut Sappho, mellita voce, canentem Audiit, irata est, ne nova musa foret.

Br. 152.

c.u.m tacet indoctus, sapientior esse videtur, Et morbus tegitur, dum premit ora pudor.

Br. 155.

Nunc huic, nunc aliis cedens, cui farra Menippus Credit, Achaemenidae nuper agellus eram.

Quod nulli proprium versat fortuna, putabat Ille suum stolidus, nunc putat ille suum.

Br. 156.

Non fortuna sibi te gratum tollit in altum; At docet, exemplo, vis sibi quanta, tuo.

Br. 162.

Hic, aurum ut reperit, laqueum abjicit; alter ut aurum Non reperit, nect.i.t quem reperit, laqueum.

Br. 167.

Vive tuo ex ammo: vario rumore loquetur De te plebs audax, hic bene, et ille male.

Br. 168.

Vitae rosa brevis est; properans si carpere nolis, Quaerenti obveniet mox sine flore rubus.

Br. 170.

Pulicibus morsus, restincta lampade, stultus Exclamat: nunc me cernere desinitis.

Br. 202, Mendotum pinxit Diodorus, et exit imago, Praeter Menodotura, nullius absimilis.

Br. 205.

Haud lavit Phido, haud tetigit, mihi febre calenti In mentem ut venit nominis, interii.

Br. 210.

Nycticorax cantat lethale; sed ipsa, canenti Demophilo auscultans, Nycticorax moritur.

Br. 212.

Dr. Johnson's Works: Life, Poems, and Tales Part 40

You're reading novel Dr. Johnson's Works: Life, Poems, and Tales Part 40 online at LightNovelFree.com. You can use the follow function to bookmark your favorite novel ( Only for registered users ). If you find any errors ( broken links, can't load photos, etc.. ), Please let us know so we can fix it as soon as possible. And when you start a conversation or debate about a certain topic with other people, please do not offend them just because you don't like their opinions.


Dr. Johnson's Works: Life, Poems, and Tales Part 40 summary

You're reading Dr. Johnson's Works: Life, Poems, and Tales Part 40. This novel has been translated by Updating. Author: Samuel Johnson already has 656 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

LightNovelFree.com is a most smartest website for reading novel online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to LightNovelFree.com