The Oxford Book of Latin Verse Part 11

You’re reading novel The Oxford Book of Latin Verse Part 11 online at LightNovelFree.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit LightNovelFree.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy!

ignoratur enim quae sit natura animai, nata sit an contra nascentibus insinuetur, et simul intereat n.o.bisc.u.m morte dirempta, an tenebras Orci uisat uastasque lacunas, an pecudes alias diuinitus insinuet se: Ennius ut noster cecinit qui primus amoeno detulit ex Helicone perenni fronde coronam, per gentis Italas hominum quae clara clueret: etsi praeterea tamen esse Acherusia templa Ennius aeternis exponit uersibus edens, quo neque permanent animae neque corpora nostra, sed quaedam simulacra modis pallentia miris; unde sibi exortam semper florentis Homeri commemorat speciem lacrimas effundere salsas coep.i.s.se et rerum naturam expandere dictis.

quapropter bene c.u.m superis de rebus habenda n.o.bis est ratio, solis lunaeque meatus qua fiant ratione, et qua ui quaeque gerantur in terris, tum c.u.m primis ratione sagaci unde anima atque animi constet natura uidendum.

et quae res n.o.bis uigilantibus obuia mentis terrificet morbo adfectis somnoque sepultis, cernere uti uideamur eos audireque coram, morte obita quorum tellus amplect.i.tur ossa.

Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta difficile inl.u.s.trare Latinis uersibus esse, multa nouis uerbis praesertim c.u.m sit agendum propter egestatem linguae et rerum nouitatem; sed tua me uirtus tamen et sperata uoluptas suauis amicitiae quemuis sufferre laborem suadet et inducit noctes uigilare serenas quaerentem dictis quibus et quo carmine demum clara tuae possim praepandere lumina menti, res quibus occultas penitus conuisere possis.

Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque.

_67. The Rule of Reason_

SVAVE, mari magno turbantibus aequora uentis, e terra magnum alterius spectare laborem; non quia uexari quemquamst iucunda uoluptas, sed quibus ipse malis careas quia cernere suaue est: suaue etiam belli certamina magna tueri per campos instructa tua sine parte pericli.

sed nil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios pa.s.simque uidere errare atque uiam palantis quaerere uitae, certare ingenio, contendere n.o.bilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri.

o miseras hominum mentis, o pectora caeca!

qualibus in tenebris uitae quantisque periclis degitur hoc aeui quodc.u.mquest! nonne uidere nil aliud sibi naturam latrare, nisi utqui corpore seiunctus dolor absit, menti' fruatur iucundo sensu cura semota metuque?

ergo corpoream ad naturam pauca uidemus esse opus omnino, quae demant c.u.mque dolorem.

delicias quoque uti multas substernere possint gratius interdum, neque natura ipsa requirit, si non aurea sunt iuuenum simulacra per aedes lampadas igniferas manibus retinentia dextris, lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, nec domus argento fulget auroque renidet nec citharae reboant laqueata aurataque tecta.

c.u.m tamen inter se prostrati in gramine molli propter aquae riuum sub ramis arboris altae non magnis opibus iucunde corpora curant, praesertim c.u.m tempestas arridet et anni tempora conspergunt uiridantis floribus herbas.

nec calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in picturis ostroque rubenti iacteris, quam si in plebeia ueste cubandum est.

quapropter quoniam nil nostro in corpore gazae proficiunt neque n.o.bilitas nec gloria regni, quod superest, animo quoque nil prodesse putandum; si non forte tuas legiones per loca campi feruere c.u.m uideas belli simulacra cientis, subsidiis magnis Epidauri constabilitas, feruere c.u.m uideas cla.s.sem lateque uagari ornatas armis stlattas pariterque animatas, his tibi tum rebus timefactae religiones effugiunt animo pauidae; mortisque timores tum uacuum pectus linquunt curaque solutum.

quod si ridicula haec ludibriaque esse uidemus, re ueraque metus hominum curaeque sequaces nec metuunt sonitus armorum nec fera tela audacterque inter reges rerumque potentis uersantur neque fulgorem reuerentur ab auro nec clarum uestis splendorem purpureai, quid dubitas quin omni' sit haec rationi' potestas, omnis c.u.m in tenebris praesertim uita laboret?

nam ueluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura.

_68. Magna Mater_

IN curru biiugos agitare leones hanc ueteres Graium docti cecinere poetae, aeris in spatio magnam pendere docentes tellurem neque posse in terra sistere terram: adiunxere feras, quia quamuis effera proles officiis debet molliri uicta parentum: muralique caput summum cinxere corona, eximiis munita locis quia sustinet urbis; quo nunc insigni per magnas praedita terras horrifice fertur diuinae matris imago.

hanc uariae gentes antiquo more sacrorum Idaeam uocitant matrem Phrygiasque cateruas dant comites, quia primum ex illis finibus edunt per terrarum orbem fruges coep.i.s.se creari.

gallos attribuunt, quia, numen qui uiolarint matris et ingrati genitoribus inuenti sint, significare uolunt indignos esse putandos, uiuam progeniem qui in oras luminis edant.

tympana tenta tonant palmis et cymbala circ.u.m concaua, raucisonoque minantur cornua cantu, et Phrygio stimulat numero caua tibia mentis, telaque praeportant uiolenti signa furoris, ingratos animos atque impia pectora uulgi conterrere metu quae possint numini' diuae.

ergo c.u.m primum magnas inuecta per urbis munificat tacita mortalis muta salute, aere atque argento sternunt iter omne uiarum largifica stipe ditantes ninguntque rosarum floribus umbrantes matrem comitumque caterua.

hic armata ma.n.u.s, Curetas nomine Grai quos memorant Phrygios, inter se forte quod armis ludunt in numerumque exsultant sanguine laeti terrificas capitum quatientes numine cristas, Dictaeos referunt Curetas qui Iouis illum uagitum in Creta quondam occulta.s.se feruntur, c.u.m pueri circ.u.m puerum pernice ch.o.r.ea armati in numerum pulsarent aeribus aera, ne Saturnus eum malis mandaret adeptus aeternumque daret matri sub pectore uulnus.

propterea magnam armati matrem comitantur, aut quia significant diuam praedicere ut armis ac uirtute uelint patriam defendere terram praesidioque parent decorique parentibus esse.

quae bene et eximie quamuis disposta ferantur, longe sunt tamen a uera ratione repulsa.

omnis enim per se diuum natura necessest immortali aeuo summa c.u.m pace fruatur semota ab nostris rebus seiunctaque longe.

nam priuata dolore omni, priuata periclis, ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri, nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.

hic siquis mare Neptunum Cereremque uocare const.i.tuit fruges et Bacchi nomine abuti mauult quam laticis proprium proferre uocamen, concedamus ut hic terrarum dict.i.tet orbem esse deum matrem, dum uera re tamen ipse religione animum turpi contingere parcat.

_69. Epicurus and the Fear of Death_

E TENEBRIS tantis tam clarum extollere lumen qui primus potuisti inl.u.s.trans commoda uitae, te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc ficta pedum pono pressis uestigia signis, non ita certandi cupidus quam propter amorem quod te imitari aueo; quid enim contendat hirundo cycnis, aut quidnam tremulis facere artubus haedi consimile in cursu possint et fortis equi uis?

tu, pater, es rerum inuentor, tu patria n.o.bis suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis, floriferis ut apes in saltibus omnia libant, omnia nos itidem depascimur aurea dicta, aurea, perpetua semper dignissima uita.

nam simul ac ratio tua coepit uociferari naturam rerum, diuina mente coorta, diffugiunt animi terrores, moenia mundi discedunt, totum uideo per inane geri res.

apparet diuum numen sedesque quietae quas neque concutiunt uenti nec nubila nimbis aspergunt neque nix acri concreta pruina cana cadens uiolat semperque innubilus aether integit, et large diffuso lumine rident.

omnia suppeditat porro natura neque ulla res animi pacem delibat tempore in ullo.

at contra nusquam apparent Acherusia templa nec tellus obstat quin omnia dispiciantur, sub pedibus quaec.u.mque infra per inane geruntur.

his ibi me rebus quaedam diuina uoluptas percipit atque horror, quod sic natura tua ui tam manifesta patens ex omni parte retecta est.

Et quoniam docui cunctarum exordia rerum qualia sint et quam uariis distantia formis sponte sua uolitent aeterno percita motu, quoue modo possint res ex his quaeque creari, hasce secundum res animi natura uidetur atque animae claranda meis iam uersibus esse et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus, funditus humanam qui uitam turbat ab imo omnia suffundens mortis nigrore neque ullam esse uoluptatem liquidam puramque relinquit.

nam quod saepe homines morbos magis esse timendos infamemque ferunt uitam quam Tartara leti et se scire animae naturam sanguinis esse aut etiam uenti, si fert ita forte uoluntas, nec prorsum quicquam nostrae rationis egere, hinc licet aduertas animum magis omnia laudis iactari causa quam quod res ipsa probetur.

extorres idem patria longeque fugati conspectu ex hominum, foedati crimine turpi, omnibus aerumnis adfecti denique uiuunt, et quoc.u.mque tamen miseri uenere parentant et nigras mactant pecudes et manibu' diuis inferias mittunt multoque in rebus acerbis acrius aduertunt animos ad religionem.

quo magis in dubiis hominem spectare periclis conuenit aduersisque in rebus noscere qui sit; nam uerae uoces tum demum pectore ab imo eliciuntur et eripitur persona mala re.

denique auarities et honorum caeca cupido, quae miseros homines cogunt transcendere finis iuris et interdum socios scelerum atque ministros noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes, haec uulnera uitae non minimam partem mortis formidine aluntur.

turpis enim ferme contemptus et acris egestas semota ab dulci uita stabilique uidetur et quasi iam leti portas cunctarier ante; unde homines dum se falso terrore coacti effugisse uolunt longe longeque remosse, sanguine ciuili rem conflant diuitiasque conduplicant auidi, caedem caede acc.u.mulantes; crudeles gaudent in tristi funere fratris et consanguineum mensas odere timentque.

consimili ratione ab eodem saepe timore macerat inuidia: ante oculos illum esse potentem, illum aspectari, claro qui incedit honore, ipsi se in tenebris uolui caenoque queruntur.

intereunt partim statuarum et nominis ergo; et saepe usque adeo, mortis formidine, uitae percipit humanos odium lucisque uidendae, ut sibi consciscant maerenti pectore letum obliti fontem curarum hunc esse timorem, hunc uexare pudorem, hunc uincula amicitiai rumpere et in summa pietatem euertere fraude.

nam iam saepe homines patriam carosque parentis prodiderunt, uitare Acherusia templa petentes.

nam ueluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura.

hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque.

_70. The Powers of h.e.l.l_

DENIQVE si uocem rerum natura repente mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa: 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?

nam si grata fuit tibi uita anteacta priorque et non omnia pertusum congesta quasi in uas commoda perfluxere atque ingrata interiere: cur non ut plenus uitae conuiua recedis aequo animoque capis securam, stulte, quietem?

sin ea quae fructus c.u.mque es periere profusa uitaque in offensast, cur amplius addere quaeris, rursum quod pereat male et ingratum occidat omne, non potius uitae finem facis atque laboris?

nam tibi praeterea quod machiner inueniamque, quod placeat, nil est: eadem sunt omnia semper.

si tibi non annis corpus iam marcet et artus confecti languent, eadem tamen omnia restant, omnia si pergas uiuendo uincere saecla, atque etiam potius, si numquam sis moriturus,'

quid respondemus, nisi iustam intendere litem naturam et ueram uerbis exponere causam?

grandior hic uero si iam seniorque queratur atque obitum lamentetur miser amplius aequo, non merito inclamet magis et uoce increpet acri?

'aufer abhinc lacrimas, balatro, et compesce querelas: omnia perfunctus uitai praemia marces, sed quia semper aues quod abest, praesentia temnis, imperfecta tibi elapsast ingrataque uita et nec opinanti mors ad caput adst.i.tit ante quam satur ac plenus possis discedere rerum.

nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte aequo animoque, agedum, iam aliis concede: necessest.'

iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque.

cedit enim rerum nouitate extrusa uetustas semper, et ex aliis aliud reparare necessest: nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra.

materies opus est ut crescant postera saecla; quae tamen omnia te uita perfuncta sequentur; nec minus ergo ante haec quam tu cecidere, cadentque.

sic alid ex alio numquam desistet oriri, uitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.

respice item quam nil ad nos anteacta uetustas temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.

hoc igitur speculum n.o.bis natura futuri temporis exponit post mortem denique nostram.

numquid ibi horribile apparet, num triste uidetur quicquam, non omni somno securius exstat?

Atque ea nimirum quaec.u.mque Acherunte profundo prodita sunt esse, in uita sunt omnia n.o.bis.

nec miser impendens magnum timet aere saxum Tantalus, ut famast, ca.s.sa formidine torpens; sed magis in uita diuum metus urget inanis mortalis casumque timent quem cuique ferat fors; nec t.i.tyon uolucres ineunt Acherunte iacentem nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam perpetuam aetatem possunt reperire profecto; quamlibet immani proiectu corporis exstet, qui non sola nouem dispessis iugera membris obtineat, sed qui terrai totius...o...b..m, non tamen aeternum poterit perferre dolorem nec praebere cib.u.m proprio de corpore semper; sed t.i.tyos n.o.bis non est in amore iacentem quem uolucres lacerant: at quem exest anxius angor aut alia quauis scindunt cuppedine curae.

Sisyphus in uita quoque n.o.bis ante oculos est qui petere a populo fascis saeuasque securis imbibit et semper uictus tristisque recedit.

nam petere imperium quod inanest nec datur umquam, atque in eo semper durum sufferre laborem, hoc est aduerso nixantem trudere monte saxum quod tamen e summo iam uertice rursum uoluitur et plani raptim pet.i.t aequora campi.

deinde animi ingratam naturam pascere semper atque explere bonis rebus satiareque numquam, quod faciunt n.o.bis annorum tempora, circ.u.m c.u.m redeunt fetusque ferunt uariosque lepores, nec tamen explemur uitai fructibus umquam, hoc, ut opinor, id est, aeuo florente puellas quod memorant laticem pertusum congerere in uas, quod tamen expleri nulla ratione potestur.

Cerberus et furiae iam uero et lucis egestas Tartarus horriferos eructans faucibus aestus, quid? neque sunt usquam nec possunt esse profecto.

sed metus in uita poenarum pro male factis est insignibus insignis, scelerisque luella, carcer et horribilis de saxo iactu' deorsum, uerbera, carnifices, robur, pix, lammina, taedae; quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis praemetuens adhibet stimulos terretque flagellis, nec uidet interea qui terminus esse malorum possit nec quae sit poenarum denique finis, atque eadem metuit magis haec ne in morte grauescant.

hic Acherusia fit stultorum denique uita.

Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis 'lumina sis oculis etiam bonus Ancu' reliquit qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus: inde alii multi reges rerumque potentes occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt: ille quoque ipse, uiam qui quondam per mare magnum strauit iterque dedit legionibus ire per altum ac pedibus salsas docuit super ire lacunas et contempsit equis insultans murmura ponti, lumine adempto animam moribundo corpore fudit: Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror, ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset: adde repertores doctrinarum atque leporum, adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus sceptra pot.i.tus eadem aliis sopitu' quietest: denique Democritum postquam matura uetustas admonuit memores motus languescere mentis, sponte sua leto caput obuius obtulit ipse: ipse Epicurus obit decurso lumine uitae, qui genus humanum ingenio superauit et omnis restinxit stellas exortus ut aetherius sol.

tu uero dubitabis et indignabere obire?

mortua cui uita est prope iam uiuo atque uidenti, qui somno partem maiorem conteris aeui et uigilans stertis nec somnia cernere cessas sollicitamque geris ca.s.sa formidine mentem nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, c.u.m ebrius urgeris multis miser undique curis atque animi incerto fluitans errore uagaris.'

_71. The World's Conquerors_

QVIS potis est dignum pollenti pectore carmen condere pro rerum maiestate hisque repertis?

quisue ualet uerbis tantum qui fingere laudes pro meritis eius possit qui talia n.o.bis pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?

nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.

nam si, ut ipsa pet.i.t maiestas cognita rerum, dicendum est, deus ille fuit, deus, inclute Memmi, qui princeps uitae rationem inuenit eam quae nunc appellatur sapientia, quique per artem fluctibus e tantis uitam tantisque tenebris in tam tranquillo et tam clara luce locauit.

confer enim diuina aliorum antiqua reperta.

namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris uitigeni laticem mortalibus inst.i.tuisse; c.u.m tamen his posset sine rebus uita manere, ut fama est aliquas etiam nunc uiuere gentis.

at bene non poterat sine puro pectore uiui; quo magis hic merito n.o.bis deus esse uidetur, ex quo nunc etiam per magnas didita gentis dulcia permulcent animos solacia uitae.

Herculis antistare autem si facta putabis, longius a uera multo ratione ferere.

The Oxford Book of Latin Verse Part 11

You're reading novel The Oxford Book of Latin Verse Part 11 online at LightNovelFree.com. You can use the follow function to bookmark your favorite novel ( Only for registered users ). If you find any errors ( broken links, can't load photos, etc.. ), Please let us know so we can fix it as soon as possible. And when you start a conversation or debate about a certain topic with other people, please do not offend them just because you don't like their opinions.


The Oxford Book of Latin Verse Part 11 summary

You're reading The Oxford Book of Latin Verse Part 11. This novel has been translated by Updating. Author: Various already has 1037 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

LightNovelFree.com is a most smartest website for reading novel online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to LightNovelFree.com