The Oxford Book of Latin Verse Part 12

You’re reading novel The Oxford Book of Latin Verse Part 12 online at LightNovelFree.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit LightNovelFree.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy!

quid Nemeaeus enim n.o.bis nunc magnus hiatus ille leonis obesset et horrens Arcadius sus?

denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis hydra uenenatis posset uallata colubris?

quidue tripectora tergemini uis Geryonai?

tanto opere officerent quid aues Stymphala colentes, et Diomedis equi spirantes naribus ignem Thracis Bistoniasque plagas atque Ismara propter?

aureaque Hesperidum seruans fulgentia mala, asper, acerba tuens, immani corpore serpens arboris amplexus stirpem quid denique obesset propter Atlanteum litus pelageque sonora, quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?

cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta, si non uicta forent, quid tandem uiua nocerent?

nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum nunc etiam scat.i.t et trepido terrore repleta est per nemora ac montis magnos siluasque profundas; quae loca uitandi plerumque est nostra potestas.

at nisi purgatumst pectus, quae proelia n.o.bis atque pericula sunt ingratis insinuanda?

quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres sollicitum curae quantique perinde timores?

quidue superbia spurcitia ac petulantia? quantas efficiunt clades? quid luxus desidiaeque?

haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque expulerit dictis, non armis, nonne decebit hunc hominem numero diuum dignarier esse?

c.u.m bene praesertim multa ac diuinitus ipsis immortalibu' de diuis dare dicta suerit atque omnem rerum naturam pandere dictis.

_72. Primitive Man_

AT genus humanum multo fuit illud in aruis durius, ut decuit, tellus quod dura crea.s.set, et maioribus et solidis magis ossibus intus fundatum, ualidis aptum per uiscera neruis, nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur nec nouitate cibi nec labi corporis ulla: multaque per caelum solis uoluentia l.u.s.tra uulgiuago uitam tractabant more ferarum, nec robustus erat curui moderator aratri quisquam, nec scibat ferro molirier arua nec noua defodere in terram uirgulta neque altis arboribus ueteres decidere falcibu' ramos: quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat sponte sua, satis id placabat pectora donum; glandiferas inter curabant corpora quercus plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis arbuta puniceo fieri matura colore, plurima tum tellus etiam maiora ferebat: multaque praeterea nouitas tum florida mundi pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla: at sedare sitim fluuii fontesque uocabant, ut nunc montibus e magnis decursus aquai claru' citat late sitientia saecla ferarum: denique nota uagi siluestria templa tenebant nympharum, quibus e scibant umori' fluenta lubrica proluuie larga lauere umida saxa, umida saxa, super uiridi stillantia musco, et partim plano scatere atque erumpere campo: necdum res igni scibant tractare neque uti pellibus et spoliis corpus uestire ferarum, sed nemora atque cauos montis siluasque colebant et frutices inter condebant squalida membra, uerbera uentorum uitare imbrisque coacti: nec commune bonum poterant spectare neque ullis moribus inter se scibant nec legibus uti: quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat sponte sua sibi quisque ualere et uiuere doctus: et Venus in siluis iungebat corpora amantum, conciliabat enim uel mutua quamque cupido uel uiolenta uiri uis atque impensa libido uel pretium, glandes atque arbuta uel pira lecta: et manuum mira freti uirtute pedumque consectabantur siluestria saecla ferarum missilibus saxis et magno pondere clauae, multaque uincebant, uitabant pauca latebris; saetigerisque subus pariles siluestria membra nuda dabant terrae nocturno tempore capti, circ.u.m se foliis ac frondibus inuoluentes: nec plangore diem magno solemque per agros quaerebant pauidi palantes noctis in umbris, sed taciti respectabant somnoque sepulti, dum rosea face sol inferret lumina caelo: a paruis quod enim consuerant cernere semper alterno tenebras et lucem tempore gigni, non erat ut fieri posset mirarier umquam nec diffidere ne terras aeterna teneret nox in perpetuum detracto lumine solis; sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum infestam miseris faciebant saepe quietem: eiectique domo fugiebant saxea tecta spumigeri suis aduentu ualidique leonis atque intempesta cedebant nocte pauentes hospitibus saeuis instrata cubilia fronde.

Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla dulcia linquebant languentis lumina uitae.

unus enim tum quisque magis deprensus eorum pabula uiua feris praebebat, dentibus haustus, et nemora ac montis gemitu siluasque replebat uiua uidens uiuo sepeliri uiscera busto.

et quos effugium seruarat corpore adeso, posterius tremulas super ulcera taetra tenentes palmas horriferis accibant uocibus Orc.u.m, donec eos uita priuarant uermina saeua expertis opis, ignaros quid uulnera uellent.

at non multa uirum sub signis milia ducta una dies dabat exitio nec turbida ponti aequora lidebant nauis ad saxa uirosque.

hic temere inca.s.sum frustra mare saepe coortum saeuibat leuiterque minas ponebat inanis, nec poterat quemquam placidi pellacia ponti subdola pellicere in fraudem ridentibus undis, improba nauigiis ratio c.u.m caeca iacebat.

tum penuria deinde cibi languentia leto membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.

illi imprudentes ipsi sibi saepe uenenum uergebant, uinum d.a.m.ni sollertia sumpsit.

_73. Origin of Belief in G.o.d_

NVNC quae causa deum per magnas numina gentis peruulgarit et ararum compleuerit urbis suscipiendaque curarit sollemnia sacra, quae nunc in magnis florent sacra rebu' locisque, unde etiam nunc est mortalibus insitus horror qui delubra deum noua toto suscitat orbi terrarum et festis cogit celebrare diebus, non ita difficilest rationem reddere uerbis.

quippe etenim iam tum diuum mortalia saecla egregias animo facies uigilante uidebant et magis in somnis mirando corporis auctu.

his igitur sensum tribuebant propterea quod membra mouere uidebantur uocesque superbas mittere pro facie praeclara et uiribus amplis; aeternamque dabant uitam, quia semper eorum suppeditabatur facies et forma manebat, et tamen omnino quod tantis uiribus auctos; non temere ulla ui conuinci posse putabant; fortunisque ideo longe praestare putabant, quod mortis timor haud quemquam uexaret eorum, et simul in somnis quia multa et mira uidebant efficere et nullum capere ipsos inde laborem.

praeterea caeli rationes ordine certo et uaria annorum cernebant tempora uerti, nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.

ergo perfugium sibi habebant omnia diuis tradere et illorum nutu facere omnia flecti; in caeloque deum sedis et templa locarunt, per caelum uolui quia sol et luna uidetur, luna dies et nox et noctis signa seuera noctiuagaeque faces caeli flammaeque uolantes, nubila sol imbres nix uenti fulmina grando et rapidi fremitus et murmura magna minarum.

O genus infelix humanum, talia diuis c.u.m tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!

quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque n.o.bis uulnera, quas lacrimas peperere minoribu' nostris!

nec pietas ullast uelatum saepe uideri uertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras nec proc.u.mbere humi prostratum et pandere palmas ante deum delubra nec aras sanguine multo spargere quadrupedum nec uotis nectere uota, sed mage pacata posse omnia mente tueri.

nam c.u.m suspicimus magni caelestia mundi templa super stellisque micantibus aethera fixum, et uenit in mentem solis lunaeque uiarum, tunc aliis oppressa malis in pectora cura illa quoque expergefactum caput erigere infit, nequae forte deum n.o.bis immensa potestas sit, uario motu quae candida sidera uerset.

temptat enim dubiam mentem rationis egestas, ecquaenam fuerit mundi genitalis origo, et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi solliciti motus hunc possint ferre laborem, an diuinitus aeterna donata salute perpetuo possint aeui labentia tractu immensi ualidas aeui contemnere uiris.

praeterea cui non animus formidine diuum contrahitur, cui non correpunt membra pauore, fulminis horribili c.u.m plaga torrida tellus contremit et magnum percurrunt murmura caelum?

non populi gentesque tremunt, regesque superbi corripiunt diuum percussi membra timore, nequid ob admissum foede dictumue superbe poenarum graue sit soluendi tempus adultum?

summa etiam c.u.m uis uiolenti per mare uenti induperatorem cla.s.sis super aequora uerrit c.u.m ualidis pariter legionibus atque elephantis, non diuum pacem uotis adit ac prece quaesit uentorum pauidus paces animasque secundas, nequiquam, quoniam uiolento turbine saepe correptus nilo fertur minus ad uada leti?

usque adeo res humanas uis abdita quaedam obterit et pulchros fascis saeuasque securis proculcare ac ludibrio sibi habere uidetur.

denique sub pedibus tellus c.u.m tota uacillat concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur, quid mirum si se temnunt mortalia saecla atque potestates magnas mirasque relinquunt in rebus uiris diuum, quae cuncta gubernent?

C. VALERIVS CATVLLVS

84-54 B.C.

_74. A Hymn to Diana_

DIANAE sumus in fide puellae et pueri integri: Dianam pueri integri puellaeque canamus.

o Latonia, maximi magna progenies Iouis, quam mater prope Deliam deposiuit oliuam, montium domina ut fores siluarumque uirentium saltuumque reconditorum amniumque sonantum: tu Lucina dolentibus Iuno dicta puerperis, tu potens Triuia et notho's dicta lumine Luna.

tu cursu, dea, menstruo metiens iter annuum, rustica agricolae bonis tecta frugibus exples.

sis quoc.u.mque tibi placet sancta nomine, Romulique antique ut solita's bona sospites ope gentem.

_75. Hymen, O Hymenaee_

IVVENES

VESPER adest, iuuenes, consurgite: Vesper Olympo exspectata diu uix tandem lumina tollit.

surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas, iam ueniet uirgo, iam dicetur hymenaeus.

Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!

VIRGINES

Cernitis, innuptae, iuuenes? consurgite contra; nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignes.

sic certest; uiden ut perniciter exsiluere?

non temere exsiluere, canent quod uisere par est.

Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!

IVVENES

Non facilis n.o.bis, aequales, palma parata est, aspicite, innuptae sec.u.m ut meditata requirunt.

non frustra meditantur, habent memorabile quod sit, nec mirum, penitus quae tota mente laborant.

nos alio mentes, alio diuisimus aures, iure igitur uincemur, amat uictoria curam.

quare nunc animos saltem committ.i.te uestros, dicere iam incipient, iam respondere decebit.

Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!

VIRGINES

Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?

qui natam possis complexu auellere matris, complexu matris retinentem auellere natam, et iuueni ardenti castam donare puellam.

quid faciunt hostes capta crudelius urbe?

Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!

IVVENES

Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis?

qui desponsa tua firmes conubia flamma, quae pepigere uiri, pepigerunt ante parentes, nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.

quid datur a diuis felici optatius hora?

Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!

VIRGINES

Hesperus e n.o.bis, aequales, abstulit unam.

The Oxford Book of Latin Verse Part 12

You're reading novel The Oxford Book of Latin Verse Part 12 online at LightNovelFree.com. You can use the follow function to bookmark your favorite novel ( Only for registered users ). If you find any errors ( broken links, can't load photos, etc.. ), Please let us know so we can fix it as soon as possible. And when you start a conversation or debate about a certain topic with other people, please do not offend them just because you don't like their opinions.


The Oxford Book of Latin Verse Part 12 summary

You're reading The Oxford Book of Latin Verse Part 12. This novel has been translated by Updating. Author: Various already has 1612 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

LightNovelFree.com is a most smartest website for reading novel online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to LightNovelFree.com

RECENTLY UPDATED NOVEL