Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 2

You’re reading novel Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 2 online at LightNovelFree.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit LightNovelFree.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy!

Subverabar nonnihil ad te scribere, Roberte carissime, non quod metuerem ne quid de tuo in nos amore tanta temporum locorumque disiunctio detrivisset; sed quod in ea sis regione, ubi vel parietes sint tum eruditiores tum disertiores quam nostrates sunt homines; 5 ut quod hic pulchre expolitum, elegans, venustum habetur, istic non rude, non sordidum, non insulsum videri non possit. Quare tua te exspectat prorsus Anglia non modo iureconsultissimum, verum etiam Latine Graeceque pariter loquacem. Me quoque iampridem istic 10 videres, nisi Comes Montioius iam ad iter accinctum in Angliam suam abduxisset. Quo enim ego iuvenem tam humanum, tam benignum, tam amabilem non sequar? Sequar, ita me deus amet, vel ad inferos usque.

Amplissime tu quidem mihi eum praedicaras graphiceque 15 prorsus descripseras; at vincit cotidie, mihi crede, et tuam praedicationem et meam de se existimationem.

Sed quid Anglia nostra te delectat, inquis? Si quid mihi est apud te fidei, mi Roberte, hanc mihi fidem habeas velim, nihil adhuc aeque placuisse. Coelum 20 tum amoenissimum tum saluberrimum hic offendi; tantum autem humanitatis atque eruditionis, non illius protritae ac trivialis, sed reconditae, exactae, antiquae, Latinae Graecaeque, ut iam Italiam nisi visendi gratia haud multum desiderem. Coletum meum c.u.m audio, 25 Platonem ipsum mihi videor audire. In Grocino quis illum absolutum disciplinarum orbem non miretur?

Linacri iudicio quid acutius, quid altius, quid emunctius?

Thomae Mori ingenio quid unquam finxit natura vel mollius vel dulcius vel felicius? Iam quid ego 30 reliquum catalogum recenseam? Mirum est dictu quam hic pa.s.sim, quam dense veterum literarum seges efflorescat; quo magis debes reditum maturare. Comes ita te amat, ita meminit, ut de nullo loquatur saepius, de nullo libentius. Vale. 35

Londini tumultuarie. Nonis Decembr. (1499).

IX. A JOURNEY TO PARIS

ERASMUS BATTO S.P.D.

Multis nominibus tibi gratias agere debeo, mi Batte, qui vigilias meas, hoc est opes, miseris, c.u.m mature, quod non soles, tum optima fide, ut consuesti facere; denique per tabellionem non modo diligentem verum etiam facundum, ita ut mihi non illius labori modo 5 verum etiam orationi fuerit referenda merces. Verum artem arte lusimus et iuxta vetus proverbium contra Cretensem Cretizavimus.

Anglica fata Parisios usque nos sunt persecuta. En tibi alteram narro tragoediam priore etiam atrociorem! 10 Pridie Calendas Februarias Ambianos pervenimus, bone deus, quam duro itinere! Iuno, opinor, aliqua rursus Aeolum in nos excitarat. Ego c.u.m iam de via ita essem affectus ut morb.u.m etiam metuerem, coepi de equis conducendis cogitare, non paulo praestare 15 ratus corpusculo quam nummulis parcere. Et hic sunt ad perniciem secunda omnia. Dum diversorium solitum peto, obiter forte aedes praetereo quasdam equis locandis inscriptas. Ingredior, advocatur locator, h.o.m.o effigie et habitu ita adamussim 20 Mercurium referens ut mihi primo quoque congressu furis suspicionem dederit. Convenit de mercede.

Conductis duobus equis iter sub vesperum ingredimur, comitante iuvene quodam, quem generum esse suum aiebat, qui iumenta domum referret. Postridie 25 ad viculum quendam, cui divo Iuliano nomen est, perventum est et quidem multa adhuc luce, loc.u.m latrocinio destinatum. Ego ut pergeremus hortabar.

Ille latronis discipulus causari, equos non esse supra vires defatigandos, satius esse illic pernoctare ac 30 postridie id dispendii antic.i.p.ata luce sarcire. Non repugnabam magnopere, nihil etiamdum sceleris suspicans. Iam propemodum cenaveramus, c.u.m ministra iuvenem illum una n.o.bisc.u.m acc.u.mbentem a convivio sevocat, alteri equo nescio quid mali esse 35 dict.i.tans. Discedit adolescens sed eo vultu ut aliud nuntiatum intellegeres. Ego continuo puellam revocans, 'Heus' inquam 'filia, uter equorum male habet, meusne an huius?' Nam aderat Anglus itineris mei comes. 'Et quid tandem est mali?' Illa conscientiam 40 constanter dissimulare non valens subrisit, et figmentum confessa venisse notum quendam aiebat, qui iuvenem ad colloquium evoca.s.set.

Nec ita multo post locator ipse, qui iugulos nostros victimae destinarat, cenaculum ingreditur. Nos admirari, 45 rogare quidnam accidisset, quod tam inexspectatus atque improvisus adesset. Ait se rem adferre flebilem, filiam suam, eius iuvenis uxorem, ita ab equo calcibus percussam ut iam animam propemodum ageret; tumultuario itinere sese accurrisse, ut eum 50 domum revocaret. Mihi iam tum commentum obolere coepit. Utriusque vultum et gestus curiosius observo.

In locatore ilico inconstantiam quandam animadverto, in iuvene stuporem qui e regione acc.u.mbebat; ac mec.u.m protinus Ciceronianum illud, Nisi fingeres, 55 non sic ageres. Iam mihi nihil agendum putabam, nisi ut ab homine absolverer, quippe qui nihil usquam viderem quod non latrocinium saperet. Augebant anteacta suspicionem, quod c.u.m Ambianis de mercede convenisset, ille data opera me rogavit quasnam esset 60 pecunias accepturus. Subito aderant, nec scio unde emersissent, qui sermonibus adiuvabant fabulam. Mihi laudabant locatorem, gratulabantur de tali comite, me vicissim locatori commendabant. Rogabat semel atque iterum locator ecquem haberem postulatum, 65 id est nomisma rarius. Nego mihi esse. Deprompsi scutatum unum atque alterum, qui tametsi satis probarentur, tamen blandius efflagitabat ut e multis quos habere me putabat, unum aliquem bellissimum darem. Est enim hoc huius sceleratissimae artis 70 caput, explorare quantum quisque viator sec.u.m portet.

Ostendebam quos tum habebam, e quibus ille bellissimum sibi retinuit.

Accedebant ad maleficii coniecturam quaedam a iuvene in itinere dicta ac facta; quae consilio soceri 75 de composito praeparata videri possent. E duobus equis alter erat ignavissimus, ut in fuga nihil futurum esset praesidii. Is cui ego insidebam, in collo vulnus ingens habebat adhuc unguentis oblitum. Non ita procul aberamus ab urbe, rogat iuvenis sibi liceat 80 a tergo meo in lumbos equi conscendere, iumentum a.s.suetum ferendis duobus, ne quid metuerem equo.

'Sero' inquit 'exivimus, hoc celerius perveniemus.'

Pa.s.sus sum; oritur sermo variis de rebus. Sic loquitur de socero quasi non optime de illo sentiret. Est et 85 hoc unum e latronum mysteriis. Interea crumena mea defluit in tergum, inerant autem octo ferme coronati aurei. Is reponit ad umbilic.u.m. Rursum defluentem reponit, admonens ut crumena semper sit in oculis. Ego ridens 'Quorsum' inquam 'attinet 90 servare vacuam?' Obscura iam nocte nemus quoddam emensi tandem in vic.u.m quendam emersimus. Iuvenis circ.u.mspectans fingit se nescire ubinam locorum esset, ducit nos in aedes nescio quas. Iubeo ut iuvenis ipse se curet suo more, nos utrique ieiuni cubitum imus. 95 Anglus hoc religioni dabat, ego valetudini; nam graviter e stomacho laborabam. Accedit mulier, n.o.bis ut putabat altum dormientibus, multa c.u.m ignoto illo, ut simulabat, iuvene familiarissime collocuta est. Tandem iuvene submonente reliquus sermo sibilis peractus 100 est, ut exaudire non possem.

Ante lucem extrudo eos ad iter. Toto itinere tracto iuvenem sane comiter. Ubi perventum est ad oppidum cui nomen Claro monti, paro ingredi, non illic acturus noctem sed aurum commutaturus, ne quid ea res esset 105 in mora in vico pernoctantibus. Dissuadet iuvenis, affirmans sibi satis esse monetae argenteae. Itaque ad laevam oppido relicto pergimus. Iam vico proximi c.u.m essemus, forte praecesserat Anglus una c.u.m iuvene, ego sequor, 110

sicut meus est mos, nescio quid meditans nugarum et totus in illis.

Interim imprudente me descenderat Anglus. Iuvenis adduxerat equum ad fores, ubi nunquam fuerat diversorium.

Ubi sensi, demiror quid cogitet. Ille circ.u.mspectans 115 negat se illic intra quatuordecim fuisse annos. Rogat quod mihi placeat diversorium. 'Quid si huc' inquit 'divertamus?' et ostendit domum destinatam. Non abnuo, memor quod illic olim sat commode acceptus fuissem, sed ignarus hospitem esse 120 mutatum. Datur ex more cubiculum. Apponitur vinum, sed male respondens palato. Atqui vix eramus ingressi, c.u.m video ignoto illi iuveni in culina vinum in vitro appositum, eo colore ut mihi gratularer. Hao igitur spe frustratus descendo, expostulo c.u.m hospite; 125 mutatur vinum. Haec iam tum mirabar magis quam habebam suspecta.

Quare (ut ad intermissum narrationis ordinem redeam) iam certa suspicione latrocinii id agere coepi quo me cultro subducerem. 'Quid igitur' inquam 130 'tibi in animo est?' 'Ego' inquit 'forta.s.se vos Parisios deportabo, verum huic genero plane domum est recurrendum.' 'Immo' inquam 'commodius dabo consilium. Quando casus tam acerbus vobis accidit, ut tu filiam, hic uxorem prope perdiderit, illud vestra 135 causa faciam. Habes a me scutatum sole insignem, restant pa.s.suum quatuordecim milia; diminue de ratione mercedis quantum de itinere superest, ac redite. Nos reliquum iter aut pedibus conficiemus aut equos mutabimus.' Caput quatiebat h.o.m.o, deinde 140 descendit, iuvene relicto mira latrocinii peritia ut quid n.o.bis esset sententiae per hunc expiscaretur. Hic ego accito adolescente 'Heus,' inquam 'quaeso, verum dicas, quidnam de uxore tua, cedo?' Confessus est rem commenticiam, verum socero necessarium esse 145 iter Parisios, ut creditum repeteret. 'Ne quid' inquit 'illius oratione commoveare. Quin vos cras summo diluculo equos conscendite, nos utrique consequemur.'

'Atqui non temere est' inquam 'quod nos tanto itinere tam repente a.s.sequitur, et quidem noctu, tum 150 die tam sacro.' Erat enim postridie Virginis matris purgatio. 'Et quorsum' inquam 'attinet tot concinnare mendacia?' Iussit me adolescens bono esse animo, se omnia ex mea facturos esse sententia.

'Quod si quid ille gravetur,' inquit 'ego non deseram 155 te, donec mihi rumpatur cor'; atque haec vultu illo stupido. Ita adsimulabat sese, tanquam furtim mihi contra socerum studeret; deinde descendit et ille, quid nisi ut praeceptori suo rem renuntiaret.

Interea solitudinem nactus Anglum rogo quid tandem 160 ipsi videretur. Is praeter latrocinium paratum nihil se videre respondit. 'At quid' inquam 'consilii?'

Iam nox erat profunda. Venit interea cauponaria lectos instratura; rogo ubinam essemus cubituri, lectum ostendit. 'Et ubi reliqui duo?' 'In altero' 165 inquit 'hoc lecto'; qui communi cubiculo continebatur.

Tum ego 'Est mihi' inquam 'quiddam nugarum transigendum c.u.m hoc meo comite; sine nos in hoc cubiculo cubitare solos, dabitur merces utroque pro lecto.' Ibi venefica mulier et quid ageretur haud 170 ignara primum suadere coepit ut una potius cubaremus; eos esse viros probos, nec causam esse quo minus illos in cubiculo dormire vellemus. Si quid inter nos haberemus communicandum, id sermone nostrate licere fieri; sin pecuniae nostrae timeremus, illis servandam 175 committeremus, ovem (ut aiunt) lupo. Et ut malefica dignum erat, manifestaria vanitate reliqua cubicula iam hospitibus occupata ementiebatur, quando praeter nos nemo in iis aedibus erat hospes. Quid multa? Argumentis victa obstinate sese id facturam 180 negabat. Iubeo fores igitur aperiat ac nos aliquo eiciat.

Ne id quidem se facturam affirmat, descenditque irata ac submurmurans et homicidae illi rem omnem renuntiat, me de gradibus subauscultante.

In Anglo nihil erat neque animi neque consilii neque 185 linguae; nam Gallice prorsus nesciebat. Mihi primum illud visum est esse consultissimum, obice ferreo occludere cubiculi ostium, obiecto et ingenti scamno querno.

Verum id consilium mox displicuit reputanti nos in tam vastis aedibus solos obiici pluribus; et iam multa 190 nox erat, nec usquam vociferatio potuisset exaudiri, nisi qua parte cubiculum spectabat viam publicam: at illic obstabat templum monasterii cuiusdam. Interea dum circ.u.mspicio melius aliquod consilium, nec satis occurrit, puella pulsat fores. Ego clanculum submoto 195 scamno rogo quid velit. Respondit nescio quid se adferre, sed voce alacri. Aperio fores, blandior et adludo puellae, quo metum dissimulem. Sedemus interim tanquam duae victimae mactatorem exspectantes.

Convenit tamen inter nos ut otiose sobrieque fabularemur 200 ad ignem absque potatione, donec indusiati caligatique vicissim dormiremus ac vigilaremus. Paulo post ingreditur bonus ille vir, tanquam omnium rerum ignarus; observo hominem oculis diligenter. Quo fixius contemplor, eo certius latronem video; qui c.u.m 205 tandem se una c.u.m suo tirone lecto composuisset, consequimur et nos, nec ea nocte quicquam sensimus, nisi quod experrectus Anglus gladium, quem ad pulvinum locaverat, longe amotum in extremum usque cubiculi angulum repperit. Nam duobus n.o.bis unicus 210 duntaxat erat ensis ac chirotheca loricata; haec erat nostra panoplia.

Ego multo ante diluculum consurgo, fenestras ac fores cubiculi aperio. Iam lucescere clamo, strepo, familiares expergefacio. Dum finem non facio, ibi 215 latro voce quam diceres esse non somnolenti, 'Quid paras?' inquit. 'Vixdum est hora noctis undecima.'

Ego contra clamo coelum esse densissimis obductum nebulis, mox clarum diem emicaturum. Quid multis?

Adfertur lucerna. Interea ut observarem quid ageretur 220 in inferioribus aedibus, decurro; obambulans ac circ.u.mspectans offendo latronum equos stantes ephippiis impositis, quomodo necesse erat eos totam stetisse noctem, c.u.m praeter modo excitatam puellam nemo non esset in stratis. Tandem surgunt et nostri 225 carnifices. Ibi res quaepiam incommoda, ut videbatur, n.o.bis saluti fuit. Nihil enim latronem illum exciverat, nisi quod nos quam pecuniosissimos esse existimaret; at haec una res illi fidem facere potuit nos tenui pecunia esse. Minusculum erat argenteae pecuniae 230 quam ut cauponi pro cena atque equis omnium satisfacere possem. Aut igitur ille aureum mutaret iussi, aut locator meo nomine quinque duodenarios (tantum enim deerat) redderet, apud divum Dionysium a me recepturus. Cauponaria neque sibi lances domi, neque 235 qui mutaret aurum esse iurabat. Latro ille ait se ea quidem lege facturum, si sibi aureum pignoris loco tradidissem; hortabatur impendio id ut facerem cauponaria, mulier ut scelesta, ita et impudens et stulta: inde multa ac longa inter nos rixa. Poscebam mihi 240 fores aperiret, me ipsum mutandi auri causa monasterii Priorem, quod e regione est, aditurum; illa negabat.

Rixatum est ad lucem usque. Tandem iussi sumus aurum quod mutatum vellemus proferre; protuli. Ibi alii nummo pondus deerat, alius adulterina materia 245 dicebatur, alius parum solidus; hoc nimirum consilio, ut si quid reconditi esset auri, id proferre cogeremur.

Ego c.u.m sancte adiura.s.sem mihi praeter eos nullos esse aureos, 'At comitem' inquit 'quin tu suos proferre iubes? Video enim illum belle esse nummatum'; 250 idque iam blandius coepit poscere. Ego vero vultu et voce, ita ut solent et vera et ex animo loquentes, nihil comiti praeter syngrapham esse deiero. Profertur denique libripens, prodit et caupo; ibi libratum est sesquihoram, nec aureus erat cui non aliquid scrupulorum 255 deesset. In aliis deerat ponderi, in aliis causabantur materiam. Animadverti tandem et lancibus subesse fraudem et ponderi. Et forte fortuna id quod erat gravius manu corripio, caupone tum imprudente.

Reliquum erat ut altero ponderaret, et repente utraque 260 lance aureus praeponderabat. In utramcunque lancem translatus erat, eam inclinabat. Erat enim nummus pervetustus, cui supererat ultra legitimum pondus; ut in his decresc.u.n.t omnia.

Iam iugulis nostris utcunque consultum erat, nihilque 265 agebatur nisi ut lucelli aliquid per calumniam abraderent. Tum latro ille spe propemodum frustratus sua, vel quod parum magnifice nos nummatos intellegeret, vel quod se iam in certam suspicionem n.o.bis venisse videret meque nonnihil etiam minitantem, 270 denique quod iam multus esset dies, cauponem sibi nimis quam familiarem a n.o.bis sevocat. Aureum inter sese mutant, pro cena et equis retinent quantum libuit. Accepi viginti tres denarios, equidem laetus: tum metu, quantum mea fert simplicitas, dissimulato, 275 'Quin' inquam 'iam equos conscendimus?'

Stabat etiamdum otiosus locator ille. 'Quid tibi'

inquam 'in animo est? Cur non hinc fugimus? An ire ne nunc quidem paratus es?' 'Non sum,' inquit 'nisi universam summam reddideris.' 'Et quantum 280 tandem poscis?' inquam. Poscit impudentissime quantum libitum erat, et quantum poscere conveniebat impudentissimum latronem. 'Duc igitur' inquam 'ita ut recepisti me Parisios, atque illic ratione inita quod tuum erit accipies.' At ille 'Quid' inquit 'mihi 285 Parisiis des, qui hic etiam mec.u.m pugnas?' Sapiebat, non pa.s.sus est se e suo latrocinio extrahi; nam a me quidem ista fingebantur, quippe cui nihil minus fuerit in animo quam c.u.m carnificibus illis itineri me committere.

Paulisper rixatus, c.u.m ille nihil se commoveret, 290 ad sacrum me ire fingo; verum recta transmisso flumine Parisios peto, nec prius latronis sicam timere desivimus, quam Dionysius nos moenibus suis exciperet.

Postridie Calendas Februarias Lutetiam pervenimus, itinere vexati, exhausti pecuniis. 295

X. ERASMUS RENDERS ACCOUNT OF HIMSELF TO COLET

ERASMUS IOANNI COLETO SUO S.P.D.

Si vel amicitia nostra, doctissime Colete, vulgaribus causis coiisset, vel tui mores quicquam unquam vulgi sapuisse visi essent, vererer equidem nonnihil, ne ea tam longa tamque diuturna locorum ac temporum seiunctione, si non interisset, certe refrixisset. Nunc 5 quoniam te mihi doctrinae cuiusdam singularis admiratio amorque pietatis, me tibi spes forta.s.se nonnulla vel opinio potius harum rerum conciliavit, non puto metuendum esse, quod vulgo videmus accidere, ne ideo desierim esse in animo quod absim ab oculis. 10 Quod autem compluribus iam annis nihil a Coleto redditur literarum, vel occupationes tuas, vel quod certum non scires ubi locorum agerem, denique quidvis potius in causa fuisse mihi persuaserim quam oblivionem amiculi. Sed ut de silentio nec debeo nec 15 velim expostulare tec.u.m, ita maiorem in modum te oro obsecroque ut posthac tantillum otii suffureris studiis negotiisque tuis, quo me nonnunquam literis tuis compelles. Miror nihil dum tuarum commentationum in Paulum atque in Evangelia prodiisse in 20 lucem. Equidem non ignoro tuam modestiam; verum ista quoque tibi aliquando vincenda et publicae utilitatis respectu excutienda. De Doctoris t.i.tulo ac Decanatus honore neque non aliis quibusdam ornamentis quae tuis virtutibus ultro delata esse audio, non tam 25 tibi gratulor, quem certo scio nihil inde sibi praeter laborem vindicaturum, quam iis quibus tu ista gesturus es, quam ipsis honoribus, qui tum demum hoc nomine digni videntur, c.u.m inciderint in promerentem neque tamen ambientem. 30

Dici non queat, optime Colete, quam velis equisque properem ad sacras literas, quam omnia mihi fastidio sint quae illinc aut avocant aut etiam remorantur.

Sed fortunae iniquitas, quae me perpetuo eodem aspicit vultu, fuit in causa quo minus me quiverim ab his 35 tricis expedire. Hoc itaque animo me in Galliam recepi, ut eas si nequeam absolvere, certe quocunque modo abiiciam. Deinde liber ac toto pectore divinas literas aggrediar, in his reliquam omnem aetatem insumpturus. Quanquam ante triennium ausus sum 40 nescio quid in epistolam Pauli ad Romanos, absolvique uno quasi impetu quatuor volumina; progressurus, ni me quaedam avoca.s.sent: quorum illud praecipuum, quod pa.s.sim Graeca desiderarem. Itaque iam triennium ferme literae Graecae me totum possident, 45 neque mihi videor operam omnino lusisse. Coeperam et Hebraicas attingere, verum peregrinitate sermonis deterritus, simul quod nec aetas nec ingenium hominis pluribus rebus pariter sufficit, dest.i.ti. Origenis operum bonam partem evolvi; quo praeceptore mihi 50 videor non nullum fecisse operae pretium. Aperit enim quasi fontes quosdam et rationes indicat artis theologicae.

Mitto ad te munusculum literarium, Lucubratiunculas aliquot meas; in quibus est et concertatio 55 illa De reformidatione Christi, qua quondam in Anglia sumus conflictati; quanquam adeo mutata ut vix agnoscas. Praeterea, quae tu responderas quaeque ipse rettuleram, non quibant inveniri. Enchiridion non ad ostentationem ingenii aut eloquentiae conscripsi, verum 60 ad hoc solum, ut mederer errori vulgo religionem const.i.tuentium in caerimoniis et observationibus rerum corporalium, ea quae ad pietatem pertinent, mire neglegentium.

Conatus autem sum velut artificium quoddam pietatis tradere, more eorum qui de disciplinis 65 certas rationes conscripsere; reliqua omnia paene alieno scripsi stomacho: quod laboris datum est animo Batti mei et affectibus Annae Principis Verianae. A Panegyrico sic abhorrebam, ut non meminerim quicquam fecisse me magis reluctante animo. Videbam enim 70 genus hoc citra adulationem tractari non posse. Ego tamen novo sum usus artificio, ut et in adulando sim liberrimus et in libertate adulantissimus.

Si quid tuarum lucubrationum voles excudi formulis, exemplar tantum mitt.i.to; reliquum a me curabitur, 75 ut emendatissime excudatur. Et scripsi nuper, et meministi opinor, de centum Adagiorum libris nostro sumptu in Angliam transmissis, idque ante triennium.

Scripserat mihi Grocinus se summa fide summaque diligentia curaturum ut ex animi mei sententia distraherentur. 80 Neque dubito quin promissa praest.i.terit, ut est vir omnium quos alit Britannia integerrimus optimusque.

Dignaberis igitur et ipse hac in re operam tuam mihi commodare, admonendo atque exstimulando eos per quos putabis negotium oportere confici. 85 Neque enim dubitandum quin tanto spatio divenditi sint libri, et necesse est pecuniam ad aliquos pervenisse; quae mihi in praesenti sic usui futura est ut nunquam aeque. Quavis enim ratione mihi est elaborandum ut menses aliquot totus mihi vivam, quo me 90 aliquando ab iis extricem quae in literis profanis inst.i.tui; id quod hac hieme sperabam futurum, nisi me tam multae spes elusissent. Neque admodum magna pecunia redimi poterit haec libertas, nimirum paucorum mensium. 95

Quare te obsecro ut me ad sacra studia vehementer anhelantem, quoad potes, adiuves, atque ab iis literis, quae mihi iam dulces esse desierunt, a.s.seras. Non mihi rogandus est Comes meus, Guilielmus Montioius; tamen neque ab re neque absurde facturus videatur, si 100 sua benignitate nonnihil adiuverit me, vel quod sic semper favit studiis meis, vel quod argumentum est ipso auctore susceptum ipsiusque inscriptum nomini, nempe Adagiorum. Poenitet enim prioris editionis, vel quod typographorum culpa sic est mendosa, ut 105 studio depravata videatur; vel quod instigantibus quibusdam praecipitavi opus, quod mihi nunc demum ieiunum atque inops videri coepit, posteaquam Graecos evolvi auctores. Decretum est igitur altera editione et meam et chalcographorum culpam sarcire, simulque 110 studiosis utilissimo argumento consulere. Quanquam autem interim rem tracto forta.s.sis humiliorem, tamen dum in Graecorum hortis versor, multa obiter decerpo, in posterum usui futura etiam sacris in literis. Nam hoc unum expertus video, nullis in literis nos esse 115 aliquid sine Graecitate. Aliud enim est coniicere, aliud iudicare, aliud tuis, aliud alienis oculis credere.

En quo crevit epistola: verum sic loquacem amor, non vitium, facit. Vale, doctissime atque optime Colete.

Sixtino nostro quid acciderit cupio cognoscere; tum 120 quid rerum agat dominus Prior Richardus Charnocus, animus tuus. Quo certius ad me perferantur ea quae scripturus missurusve es, iubebis reddi magistro Christophoro Fischero tui amantissimo, omniumque literatorum fautori summo, in cuius familia diversor. 125

Lutetiae. ANNO M.D.IIII.

XI. A VISIT TO LAMBETH

Annis aliquot ante quam Italiam adii, exercendae Graecitatis causa, quando non erat praeceptorum copia, verteram Hecubam Euripidis, tum agens Lovanii. Ad id audendum provocarat F. Philelphus, qui primam eius fabulae scenam vert.i.t in oratione quadam funebri, 5 parum ut tum mihi visum est feliciter. Porro c.u.m stimulos adderet tum hospes meus Ioannes Paluda.n.u.s, eius Academiae rhetor, vir si quis alius exacto iudicio, perrexi quo coeperam. Deinde ubi literis ac montibus, quod aiunt, aureis amicorum pellectus redieram in 10 Angliam, addidi praefationem et carmen iambic.u.m plus quam extemporarium, c.u.m forte vacaret membrana, atque auctoribus eruditis amicis sed praecipue Guilhelmo Grocino, qui tum inter multos Britanniae doctos primam laudem tenebat, obtuli libellum dicatum 15 reverendissimo praesuli Guilhelmo archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae primati et eius regni Cancellario, hoc est iudici summo. Hoc erat tum not.i.tiae nostrae felix auspicium. Is c.u.m me paucis saluta.s.set ante prandium, hominem minime multiloquum 20 aut ambitiosum, rursus a prandio paucis confabulatus, ut est et ipse moribus minime molestis, dimisit c.u.m honorario munere, quod suo more solus soli dedit, ne vel pudore vel invidia gravaret accipientem: id actum est Lambethae. Dum ab hoc redimus cymba vecti, 25 quemadmodum illic mos est, inter navigandum rogat me Grocinus quantum accep.i.s.sem muneris; dico summam immensam, ludens. c.u.m ille rideret, quaero causam risus, et an non crederet Praesulis animum esse talem, qui tantum dare vellet; aut fortunam esse talem 30 ut tantam benignitatem ferre non posset; aut opus non esse dignum aliquo magnifico munere. Tandem edito muneris modo, c.u.m ludens rogarem cur tantillum dedisset, urgenti respondit, nihil horum esse, sed obst.i.tisse suspicionem, ne forte idem operis alibi dedica.s.sem alteri. 35 Eam vocem admiratus, c.u.m rogarem unde nam ea suspicio venisset homini in mentem, ridens 'Quia sic'

inquit 'soletis vos'; significans id solere fieri a nostrae farinae hominibus. Hic aculeus c.u.m inhaereret animo meo rudi talium dicterioram, simulatque me Lutetiam 40 receperam, inde pet.i.turus Italiam, librum Badio tradidi formulis excudendum, adiecta Iphigenia Aulidensi, quam fusius ac liberius verteram agens in Anglia; et c.u.m unam duntaxat obtulissem Praesuli, utramque dicavi eidem. Sic ultus sum Grocini dictum, c.u.m 45 interim non haberem in animo revisere Britanniam, nec de repetendo Archiepiscopo cogitarem: tanta tum erat in tam tenui fortuna superbia.

Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 2

You're reading novel Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 2 online at LightNovelFree.com. You can use the follow function to bookmark your favorite novel ( Only for registered users ). If you find any errors ( broken links, can't load photos, etc.. ), Please let us know so we can fix it as soon as possible. And when you start a conversation or debate about a certain topic with other people, please do not offend them just because you don't like their opinions.


Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 2 summary

You're reading Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 2. This novel has been translated by Updating. Author: Desiderius Erasmus already has 843 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

LightNovelFree.com is a most smartest website for reading novel online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to LightNovelFree.com