Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 3

You’re reading novel Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 3 online at LightNovelFree.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit LightNovelFree.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy!

XII. A LETTER TO ALDUS

ALDO MANUTIO ROMANO ERASMUS ROTERODAMUS S.P.D.

Illud apud me saepenumero optavi, doctissime Manuti, ut quantum lucis attulisses utrique literaturae, non solum arte tua formulisque longe nitidissimis, verum etiam ingenio doctrinaque neutiquam triviali, tantundem emolumenti illa tibi vicissim rettulisset. 5 Nam quantum ad famam attinet, dubium non est quin in omnem usque posteritatem Aldus Manutius volitaturus sit per omnium ora, quicunque literarum sacris sunt initiati. Erit autem memoria tua, quemadmodum nunc est fama, non ill.u.s.tris modo sed favorabilis 10 quoque et amanda; propterea quod (ut audio) rest.i.tuendis propagandisque bonis auctoribus das operam, summa quidem cura, at non pari lucro, planeque Herculis exemplo laboribus exerceris, pulcherrimis quidem illis et immortalem gloriam allaturis aliquando, 15 verum aliis interim frugiferis magis quam tibi. Audio Platonem Graecanicis abs te formulis excudi, quem docti plerique iam vehementer exspectant. Quos auctores medicinae impresseris cupio cognoscere. Atque utinam Paulum Aeginetam n.o.bis dones. Demiror 20 quid obst.i.terit quo minus Novum Testamentum iampridem evulgaris, opus (ni me fallit coniectura) etiam vulgo placiturum, maxime nostro, id est Theologorum, ordini.

Mitto ad te duas Tragoedias a me versas magna quidem 25 audacia, ceterum satisne feliciter ipse iudicabis.

Tomas Linacer, Gulielmus Grocinus, Gulielmus Latimerus, Cutbertus Tunstallus, tui quoque amici, non tantum mei, magnopere probarunt; quos ipse nosti doctiores esse quam ut iudicio fallantur, sinceriores quam ut 30 amico velint adulari, nisi si quid amore nostri caecutiunt; nequo d.a.m.nant conatum meum Itali quibus adhuc ostendi. Badius impressit sibi sat feliciter, ut scribit; nam ex animi sententia divendidit exemplaria iam omnia. Verum non satis consultum est famae 35 meae, usque adeo mendis scatent omnia; atque offert quidem ille operam suam ut superiorem editionem posteriore resarciat. Sed vereor ne iuxta Sophocleum adagium malum malo sarciat. Existimarim lucubrationes meas immortalitate donatas, si tuis excusae formulis 40 in lucem exierint, maxime minutioribus illis omnium nitidissimis. Ita fiet ut volumen sit perpusillum, et exiguo sumptu res conficiatur. Quod si tibi videbitur commodum negotium suscipere, ego exemplar emendatum quod mitto per hunc iuvenem gratis suppeditabo, 45 nisi paucula volumina mittere volueris amicis donanda.

Neque ego vererer rem meo sumptu meoque periculo moliri, nisi mihi esset intra paucos menses Italia relinquenda. 50 Quare pervelim rem quamprimum absolvi.

Est autem vix decem dierum negotium. Quod si modis omnibus postulas ut centum aut ducenta volumina ad me recipiam, tametsi non solet mihi admodum propitius esse Mercurius et incommodissimum erit sarcinam transportari, tamen ne id quidem gravabor, modo tu 55 aequum praescribas pretium. Vale, doctissime Alde, et Erasmum in eorum numero ponito qui tibi ex animo bene cupiunt.

Si quid est in officina tua non usitatorum auctorum, gratum facies si indicabis; nam docti illi Britanni hoc 60 mihi negotii dederunt uti pervestigarem. Si de imprimendis Tragoediis res animo tuo non sedet omnino, reddes exemplar huic ipsi qui attulit ad me referendum.

Bononiae. v. Cal. Novembr.

Aldo Manutio Romano, viro undecunque doctissimo. 65 Venetiis.

XIII. AN INTERVIEW WITH GRIMANI

ERASMUS ROTERODAMUS AUGUSTINO EUGUBINO, CANCELLARIO REGULARIUM SANCTI AUGUSTINI, ORDINIS SANCTI SALVATORIS S.

Et animum istum et fortunam gratulor, Augustine doctissime, non tibi modo sed et sacrarum literarum studiosis. Quos oportet omnes, si grati esse volunt, bene precari manibus incomparabilis viri Dominici Grymani, qui pulcherrimum hoc propositum et animo 5 concepit et constanter perfecit, ut bibliothecam optimis quibusque libris diversarum linguarum instructam non mediocribus impendiis pararit, suique monumentum reliquerit: qui non video quo speciosiore t.i.tulo memoriam suae gentis posteritati valuerit commendare. 10 c.u.m agerem Romae, semel atque iterum ab illo ad colloquium invitatus, ut tum abhorrebam a cultu magnatum, tandem illius palatium adii, pudore magis quam ex animo. Nec in area nec in vestibulo ulla hominis musca apparebat. Erat tum tempus 15 pomeridianum. Equum tradidi famulo et ascendi solus. Venio ad primum atrium, neminem video: ad secundum ac tertium, tantundem: nullum ostium occlusum repperi. Mec.u.m demirans solitudinem, ad extremum venio: illic unum tantum reperio, Graeculum 20 ut opinor medic.u.m, tonso capite, custodem ostii patentis. Rogo quid ageret Cardinalis. Ait intus c.u.m aliquot generosis confabulari. c.u.m nihil adderem, rogat quid vellem. 'Salutare,' inquam, 'si commodum esset. Nunc quia non vacat, alias 25 revisam.' Dum abiturus paulisper per fenestram loci situm prospicio, redit ad me Graecus, percontans num quid velim renuntiari Cardinali. 'Nihil' inquam 'opus interpellare illius colloquium, sed brevi rediturus sum.' Tandem sciscitanti nomen edo. Eo audito, 30 me non sentiente se proripuit intro, moxque egressus iubet ne quo abeam, ac protinus accersor. Venientem excipit non ut cardinalis--et talis cardinalis--extremae sortis homunculum, sed ut collegam. Posita est sella, collocuti sumus plus quam duas horas, nec interim 35 licuit manum admovere pileo. Prodigiosam in tanto rerum fastigio comitatem!

Inter plurima quae de studiis eruditissime disseruit, satis indicans iam tum sibi fuisse in animo quod nunc de bibliotheca factum accipio, incipit hortari me ne 40 Romam ingeniorum altricem relinquerem. Invitat ad domus suae contubernium et fortunarum omnium communionem, illud addens, coelum Romanum ut humidum et calidum meo corpusculo convenire, praecipueque eam urbis partem in qua palatium habebat, 45 olim a pontifice quodam exstructum, qui loc.u.m eum ut omnium saluberrimum delegisset.

Post multos sermones ultro citroque habitos, accersit nepotem suum iam tum archiepiscopum, adolescentem divina quadam indole praeditum. Conantem 50 a.s.surgere vetuit, 'Decet' inquiens 'discipulum coram praeceptore stare.' Tandem ostendit bibliothecam libris multarum linguarum refertam. Quem virum si mihi contigisset temporius nosse, nunquam Urbem eram relicturus; quam longe supra meritum meum 55 repperi faventem. Sed iam abire statueram, eoque res processerat ut mihi vix integrum esset ibi manere.

c.u.m dixissem me accitum ab Angliae rege, desiit urgere: tamen hoc iterum atque iterum oravit, ne suspicarer ea quae promitteret non ex animo proficisci, 60 neve ipsum ex vulgarium aulicorum moribus aestimarem.

Aegre me dimisit a colloquio, sed c.u.m abire gestientem diutius remorari nollet, illud extremis verbis a me stipulatus est, ut ipsum adhuc semel inviserem, priusquam Urbe excederem. Non redii infelix, ne 65 hominis facundia victus mutarem sententiam. Nunquam mihi mens aeque fuit laeva. Sed quid agas c.u.m urgent fata?

XIV. A CONVERSATION AT CAMBRIDGE

Venit in mentem quiddam quod ridebis, scio. c.u.m inter magistros aliquot proponerem de hypodidascalo, quidam non infimae opinionis subridens, 'Quis' inquit 'sustineat in ea schola vitam agere inter pueros, qui possit ubivis quomodocunque vivere?' Respondi modestius, 5 hoc munus mihi videri vel in primis honestum, bonis moribus ac literis inst.i.tuere iuventutem, neque Christum eam aetatem contempsisse, et in nullam rectius collocari beneficium, et nusquam exspectari fructum uberiorem, utpote c.u.m illa sit seges ac silva 10 reipublicae. Addidi, si qui sint homines vere pii, eos in hac esse sententia ut putent sese nullo officio magis demereri Deum quam si pueros trahant ad Christum.

Atque is corrugato naso subsannans, 'Si quis' inquit 'velit omnino servire Christo, ingrediatur monasterium 15 ac religionem.' Respondi Paulum in caritatis officiis ponere veram religionem; caritatem autem in hoc esse, ut proximis quam maxime prosimus. Reiecit hoc tanquam imperite dictum. 'Ecce,' inquit, 'nos reliquimus omnia; in hoc est perfectio.' 'Non reliquit' inquam 20 'omnia qui, c.u.m possit plurimis prodesse labore suo, detrectat officium quod humilius habeatur.' Atque ita, ne lis oreretur, hominem dimisi. Vale.

Cantabrigiae postridie Simonis et Iudae.

XV. AN ENCOUNTER WITH CANOSSA

ERASMUS ROTERODAMUS GERMANO BRIXIO S.

Decrevisti, ut video, Canossae nomen immortalitati consecrare. Ante complures annos novi hominem in Anglia, sed ignotum notus. Rumor erat tum illuc venisse legatum Pontificium Cardinalem, sed cultu profano. Invitarat me Andreas Ammonius ad 5 prandium. Veni nihil suspicans insidiarum; amabam enim hominem familiariter. Apud eum repperi quendam veste oblonga, sed capillis in reticulum collectis, unico tantum famulo. Multa fabulatus sum c.u.m Andrea, nihil omnino suspicans de Canossa. Admirabar 10 tamen hominis militarem ferociam, itaque Graece percontatus sum Andream quisnam adesset.

Is respondit, 'Negotiator quidam egregius.' Atque ego contra, 'Talis quidem videtur,' et persuasus esse negotiatorem plane neglexi hominem. Accubitum 15 est. Canossa praesedit, ego proximus. Toto convivio c.u.m Andrea familiariter ex more fabulas miscui, non dissimulans negotiatoris contemptum. Tandem percontatus sum Andream num verus esset rumor venisse legatum qui iussu Leonis decimi dissidium inter 20 Galliarum et Angliae reges componeret; annuebat.

'Summus' inquam 'Pontifex non eget meis consiliis; si tamen hic me adhibuisset, aliud suasissem.' 'Quid?'

inquit Ammonius. 'Non expediebat' inquam 'fieri mentionem pacis.' 'Quamobrem?' 'Quoniam pax' 25 inquam 'subito coiri non potest. Atque interea dum monarchae tractant de conditionibus, milites ad odorem pacis peiora moliuntur quam in bello. Per indutias autem subito cohibentur militum ma.n.u.s. Indutias autem praescriberem trium annorum, quo liceret 30 commode de duraturi foederis legibus dispicere.' Approbavit Andreas et 'Hoc,' inquit, 'opinor, agit hic legatus.'

His ita dissertis redii ad id quod Ammonius non responderat liquido. 'Estne' inquam 'cardinalis?' 35 'Unde' inquit 'tibi istuc in mentem venit?' 'Quoniam'

inquam 'hoc narrant Itali.' 'Et illi' inquit 'unde norunt?' 'Hic' inquam 'te novi. Si post annos aliquot te videam in Brabantia, quaeras unde te agnoscerem?' Subriserunt inter sese, me ne tantulum 40 quidem etiam suspicante. Mox urgebam num revera esset cardinalis. Tergiversatus est Ammonius. Tandem 'Est' inquit 'animo cardinalitio.' Hic ego suaviter arridens 'Istuc aliquid est,' inquam 'gerere animum cardinalitium.' 45

Haec aliaque multa Canossa audivit tacitus. Tandem dixit nescio quid Italice. Mox admiscuit voces Latinas, sed sic ut posses negotiatorem ingeniosum agnoscere. c.u.m nihil responderem, ad me versus dixit: 'Demiror te in hac barbara natione velle vivere, 50 nisi forte hic mavis esse solus quam Romae primus.'

Hanc argutiam demiratus in negotiatore, respondi me vivere in ea regione quae plurimos haberet insigniter doctos, inter quos mihi satis esset ultimum tenere loc.u.m, c.u.m Romae nullo in numero futurus essem. 55 Haec aliaque dixi, nonnihil iratus negotiatori. Puto mihi tunc genium aliquem bonum adfuisse; alioqui in summum discrimen me pertraxerat Ammonius, qui non ignorabat quanta libertate soleam apud amicos effutire quicquid in buccam venerit. 60

Surreximus. Andreas et ego diutius ambulavimus in horto qui aedes dirimit, ac post diutinam confabulationem officii causa produxit ad ostium terrestre (nam ea pars domus in qua pransi fueramus, spectat flumen Thamisin); malebam enim redire pedibus 65 quam cymba. Post aliquot dies c.u.m redissemus in colloquium, aperit Andreas fabulae scenam, ac mec.u.m sedulo agit ut Canossam comiter in Italiam, plurima testificans quam ille de me magnifice tum loqueretur tum sentiret. Sed surdo canebat fabulam. At interim 70 parum amice factum est ab Ammonio, qui non ignorabat linguae meae loquacitatem. Poteram aliquid vel in Pontificem vel in legatum effutire, quod mihi post fraudi fuisset.

XVI. ERASMUS' APOLOGIA PRO VITA SUA

REVERENDO PATRI SERVATIO ERASMUS S.P.

Humanissime pater, literae tuae per plurimorum iactatae ma.n.u.s tandem ad me quoque pervenerunt iam Angliam egressum; quae mihi sane voluptatem incredibilem attulerunt, quod veterem illum tuum in me animum adhuc spirant. Paucis autem respondeo, 5 utpote ex itinere iam scribens, et ad ea potissimum quae tu scribis ad rem maxime pertinere. Tam varia est hominum sententia, et suus cuique avium cantus, ut omnibus satisfieri non possit. Ego certe hoc sum animo, ut quod sit factu optimum sequi velim; testis 10 est mihi Deus. Nam si quid olim iuveniliter sensi, id partim aetas, partim rerum correxit usus. Nunquam mihi fuit consilium vel vitae genus vel cultum mutare, non quod probarem, sed ne cui scandalo essem. Scis enim me ad id vitae genus tutorum pertinacia et aliorum 15 improbis hortatibus adactum esse magis quam inductum; tum Cornelii Woerdeni conviciis et pudore quodam puerili fuisse retentum, c.u.m intellegerem mihi hoc vitae genus haudquaquam aptum esse; nam non omnibus congruunt omnia. Ieiuniorum semper impatiens 20 fui, idque peculiari quadam corporis ratione.

Semel excitatus e somno nunquam potui redormiscere nisi post horas aliquot. Ad literas tantum rapiebatur animus, quarum istic nullus usus, adeo ut non dubitem quin si in liberum aliquod vitae genus incidissem, 25 non solum inter felices verum etiam inter bonos potuissem numerari.

Itaque c.u.m intellegerem me nequaquam esse idoneum isti generi vitae, et coactum non sponte suscep.i.s.se, tamen quia receptum est publica nostri seculi opinione 30 piaculum esse a semel suscepto vitae genere desciscere, decreveram et hanc infelicitatis meae partem fort.i.ter perpeti. Scis enim me multis in rebus infortunatum esse. At hoc unum ceteris omnibus gravius semper duxi, quod in huiusmodi vitae genus detrusus essem, a 35 quo c.u.m animo tum corpore essem alienissimus: animo, quod a caerimoniis abhorrerem et libertatis amans essem; corpore, quod etiamsi maxime placuisset vitae inst.i.tutum, corporis natura non ferebat eiusmodi labores. At obiiciet mihi aliquis annum probationis 40 (ut vocant) et aetatem maturam. Ridiculum. Quasi quis postulet ut puer anno decimo septimo, maxime in literis educatus, norit se ipsum, quod magnum est etiam in sene, aut anno uno id discere potuerit quod multi cani nondum intellegunt. Quanquam ipse nunquam 45 probavi, et gustatum iam multo minus, sed iis quas dixi rationibus sum irret.i.tus; tametsi fateor eum qui vere sit bonus, in quovis vitae genere bene victurum.

Neque diffiteor me ad magna vitia fuisse propensum, non tamen usque adeo corrupta natura quin si commodus 50 accessisset gubernator et vere Christia.n.u.s, potuissem ad bonam duci frugem.

Hoc igitur interim spectavi, in quo vitae genere minime malus essem, atque id sane me a.s.secutum puto.

Vixi interim inter sobrios, vixi in studiis literarum, 55 quae me a multis vitiis avocaverunt. Licuit consuetudinem habere c.u.m viris vere Christum sapientibus, quorum colloquio factus sum melior. Nihil enim iam iacto de libris meis, quos forta.s.se vos contemnitis. At multi fatentur se redditos eorum lectione non solum 60 eruditiores verum etiam meliores. Pecuniae studium nunquam me attigit. Famae gloria nec tantillum tangor. Voluptatibus, etsi quondam fui inclinatus, nunquam servivi. c.r.a.pulam et ebrietatem semper horrui fugique. Quoties autem cogitabam de repetendo 65 vestro contubernio, succurrebat invidia multorum, contemptus omnium, colloquia quam frigida, quam inepta, quam non sapientia Christum, convivia quam laica; denique tota vitae ratio, cui si detraxeris caerimonias, non video quid relinquas expetendum. Postremo 70 succurrebat corporis imbecillitas, quae iam aetate et morbis ac laboribus aucta est; quae facit ut nec vobis satisfacturus essem et me ipsum occiderem. Iam annis aliquot obnoxius sum calculo, gravi sane malo et capitali. Iam annis aliquot nihil bibo nisi vinum, neque 75 quodvis vinum, idque cogente morbo. Non fero quemvis cib.u.m, nec coelum quidem quodlibet. Nam morbus hic facile recurrens maximam postulat vitae moderationem; et novi coelum Hollandic.u.m, novi victus vestri rationem, ut de moribus nihil dicam. Itaque si redissem, 80 nihil aliud fuissem a.s.secutus nisi quod vobis molestiam attulissem et mihi mortem.

Sed tu forsitan bonam felicitatis partem existimes inter confratres emori. At fallit et imponit ista persuasio non solum tibi verum etiam propemodum 85 universis. In loco, in cultu, in victu, in caerimoniolis quibusdam Christum et pietatem collocamus. Actum putamus de illo qui vestem albam commutarit in nigram, aut qui cucullum pileo verterit, qui loc.u.m subinde mutet. Ausim illud dicere, magnam Christianae 90 pietatis perniciem ex istis quas vocant religionibus exortam esse, tametsi pio forta.s.sis studio primum inductae sunt. Deinde paulatim creverunt et in s.e.x milia discriminum sese spa.r.s.erunt. Accessit summorum pontific.u.m auctoritas nimium ad multa facilis 95 et indulgens. Quid enim laxis istis religionibus conspurcatius aut magis impium? Quanto magis est e Christi sententia totum orbem Christianum unam domum et velut unum habere monasterium, omnes concanonicos et confratres putare; baptismi sacramentum 100 summam religionem ducere, neque spectare ubi vivas sed quam bene vivas. Vis me sedem stabilem figere, quod ipsa etiam suadet senectus. At laudatur Solonis, Pythagorae Platonisque peregrinatio. Vagabantur et Apostoli, praecipue Paulus. Divus Hieronymus 105 etiam monachus nunc Romae est, nunc in Syria, nunc in Antiochia, nunc alibi atque alibi; et ca.n.u.s etiam sacras persequitur literas.

At non sum c.u.m hoc conferendus, fateor; sed tamen nunquam mutavi loc.u.m, nisi vel peste cogente, 110 vel studii causa vel valetudinis, et ubicunque vixi (dicam enim de me ipso forta.s.sis arrogantius, sed tamen vere), probatus sum a probatissimis et laudatus a laudatissimis. Nec ulla est regio, nec Hispania, nec Italia, nec Germania, nec Gallia, nec Anglia, nec Scotia, 115 quae me ad suum non invitet hospitium. Et si non probor ab omnibus (quod nec studeo), certe primis omnium placeo. Romae nullus erat Cardinalis qui me non tanquam fratrem acciperet, c.u.m ipse nihil tale ambirem; praecipue vero Cardinalis Grima.n.u.s, et hic 120 ipse qui nunc Pontifex Maximus est, ut ne dicam de episcopis, archidiaconis et viris eruditis. Atque hic honos non tribuebatur opibus, quas etiam nunc non habeo nec desidero; non ambitioni, a qua semper fui alienissimus; sed literis duntaxat, quas nostrates 125 rident, Itali adorant. In Anglia nullus est episcopus qui non gaudeat a me salutari, qui non cupiat me convivam, qui nolit domestic.u.m. Rex ipse paulo ante patris obitum, c.u.m essem in Italia, scripsit ad me suapte manu literas amantissimas, nunc quoque saepe 130 sic de me loquitur ut nemo honorificentius, nemo amantius; et quoties eum saluto, blandissime complect.i.tur et oculis amicissimis obtuetur, ut intellegas eum non minus bene de me sentire quam loqui. Et saepe mandavit suo eleemosynario ut mihi de sacerdotio 135 prospiceret. Regina conata est me sibi praeceptorem adsciscere. Nemo est qui nesciat me si vel paucos menses velim in aula regis vivere, quantum libeat sacerdotiorum mihi acc.u.mulaturum; sed ego huic otio meo et studiorum laboribus omnia posthabeo. Cantuariensis 140 Archiepiscopus, totius Angliae primas et regni huius Cancellarius, vir doctus et probus, me sic amplect.i.tur ut, si pater esset aut frater, non posset amantius.

Et ut intellegas hoc eum ex animo facere, dedit mihi sacerdotium centum ferme n.o.bilium, quod postea volente 145 me in pensionem centum coronatorum mutavit, ex mea resignatione; ad haec dedit dono supra quadringentos n.o.biles his pauculis annis, idque nihil unquam petenti. Dedit uno die n.o.biles centum et quinquaginta. Ab aliis episcopis supra centum n.o.biles 150 accepi gratuita liberalitate oblatos. Dominus Montioius, huius regni baro, quondam meus discipulus, dat annue mihi pensionem centum coronatorum. Rex et Episcopus Lincolniensis, qui nunc per regem omnia potest, magnifice multa promittunt. Sunt hic duae 155 universitates, Oxonia et Cantabrigia, quarum utraque ambit habere me; nam Cantabrigiae menses complures docui Graecas et sacras literas, sed gratis, et ita facere semper decretum est. Sunt hic collegia, in quibus tantum est religionis, tanta vitae modestia, ut nullam 160 religionem non sis prae hac contempturus, si videas.

Est Londini dominus Ioannes Coletus, divi Pauli Deca.n.u.s, vir qui summam doctrinam c.u.m admirabili pietate copulavit, magnae apud omnes auctoritatis. Is me sic amat, id quod sciunt omnes, ut c.u.m nemine 165 vivat libentius quam mec.u.m; ut omittam alios innumeros, ne sim bis molestus et iactantia et loquacitate.

Iam ut de operibus meis dicam aliquid, Enchiridion opinor te legisse, quo non pauci fatentur sese ad pietatis studium inflammatos; nihil mihi arrogo, sed gratulor 170 Christo, si quid boni per me contigit illius dono. Adagiorum opus ab Aldo impressum an videris nescio.

Est quidem profanum, sed ad omnem doctrinam utilissimum; mihi certe inaestimabilibus const.i.tit laboribus ac vigiliis. Edidi opus De rerum verborumque copia, 175 quod inscripsi Coleto meo, opus utilissimum contionaturis; at ista contemnunt ii qui omnes bonas contemnunt literas. His duobus annis praeter alia multa castigavi divi Hieronymi Epistolas; adulterina et subditicia obelis iugulavi, obscura scholiis ill.u.s.travi. Ex Graecorum 180 et antiquorum codic.u.m collatione castigavi totum Novum Testamentum, et supra mille loca annotavi non sine fructu theologorum. Commentarios in Epistolas Pauli incepi, quos absolvam, ubi haec edidero.

Nam mihi decretum est in sacris immori literis. In 185 hisce rebus colloco otium meum et negotium. In his magni viri dic.u.n.t me valere quod alii non valeant; in vestro vitae genere nihil valiturus sum. c.u.m multis doctis et gravibus viris habui consuetudinem, et hic et in Italia et in Gallia, sed neminem adhuc repperi 190 qui mihi consuluerit ut ad vos me recipiam, aut qui hoc iudicaverit melius. Quin et ipse felicis memoriae dominus Nicolaus Wernerus, qui te praecessit, semper hoc mihi solitus erat dissuadere, suadens ut alicui episcopo me potius adiungerem, addens se nosse et 195 animum meum et suorum fraterculorum mores; nam iis utebatur verbis lingua vernacula. Et in hoc vitae genere in quo sum, video quae fugiam, sed quid potius sequar non video.

Nunc restat ut de ornatu quoque tibi satisfaciam. 200 Semper antehac usus sum cultu canonicorum, et ab Episcopo Traiectino, c.u.m essem Lovanii, impetravi ut sine scrupulo uterer scapulari lineo pro veste linea integra, et capitio nigro pro pallio nigro, iuxta morem Lutetiorum. c.u.m autem adirem Italiam videremque 205 toto itinere canonicos nigra veste uti c.u.m scapulari, ne quid offenderem novitate cultus, veste nigra illic uti coepi c.u.m scapulari. Postea pestis orta est Bononiae, et illic qui curant peste laborantes linteum alb.u.m ex humero pendens ex more gestant; hi congressus 210 hominum fugitant. Itaque c.u.m die quodam doctum amic.u.m viserem, quidam nebulones eductis gladiis parabant me invadere, et fecissent, ni matrona quaedam admonuisset ecclesiastic.u.m me esse. Altero item die c.u.m Thesaurarii filios adirem, undique c.u.m fustibus 215 in me concurrerunt, et pessimis clamoribus adorti sunt.

Itaque a bonis viris admonitus occultavi scapulare, et impetravi veniam a Pontifice Iulio secundo ut ornatu religionis uterer aut non uterer, ut mihi visum esset, modo haberem vestem sacerdotalem; et si quid ante 220 peccatum esset ea in re, iis literis id totum condonavit.

In Italia ergo perseveravi in veste sacerdotali, ne mutatio esset alicui scandalo. Postquam autem in Angliam redii, decrevi meo solito uti ornatu, et domum accersito amico quodam primae laudis et in vita et in 225 doctrina, ostendi cultum quo uti statuissem. Rogavi an in Anglia conveniret. Probavit, atque ita in public.u.m prodii. Statim admonitus sum ab aliis amicis eum cultum in Anglia ferri non posse, ut celarem potius. Celavi; et quoniam non potest ita celari quin 230 aliquando deprehensus scandalum pariat, reposui in scrinium et vetere summi Pontificis auctoritate sum usus usque adhuc. Excommunicant Pontificiae leges eum qui religionis habitum abiecerit, quo liberius inter seculares versetur. Ego coactus deposui in Italia, 235 ne occiderer; deinde coactus deposui in Anglia, quia tolerari non poterat, c.u.m ipse multo maluerim uti.

At nunc denuo recipere plus gigneret scandali quam mutatio ipsa gignebat.

Habes universam vitae meae rationem, habes meum 240 consilium. Cupio et hoc vitae genus mutare, si quod videro melius. Sed in Hollandia quid agam non video.

Scio non conventurum c.u.m coelo neque c.u.m victu; omnium oculos in me excitabo. Redibo senex et ca.n.u.s, qui iuvenis exivi, redibo valetudinarius; 245 exponar contemptui etiam infimorum, solitus et a maximis honorari. Studia mea compotationibus permutabo.

Nam quod polliceris officium tuum in quaerenda sede, ubi c.u.m maximo, ut scribis, vivam emolumento; quid sit, non possum coniectare, nisi forte collocabis me 250 apud monachas aliquas, ut serviam mulieribus, qui nec archiepiscopis nec regibus unquam servire volui.

Emolumentum nihil moror; neque enim studeo ditescere, modo tantum sit fortunae ut valetudini et otio literarum suppetat, et vivam nulli gravis. Atque 255 utinam liceat hisce de rebus coram inter nos commentari; nam literis nec satis commode nec satis tuto licet. Tuae enim quanquam per certissimos missae sic tamen aberrarant, ut nisi ipse casu me in arcem hanc contulissem, nunquam fuerim visurus; et accepi iam a 260 compluribus ante inspectas. Quare ne quid scripseris arcani, ni certo cognoveris ubi locorum sim et nuntium nactus sis fidissimum. Peto nunc Germaniam, id est Basileam, editurus lucubrationes meas, hac hieme forta.s.sis futurus Romae. In reditu dabo operam ut 265 pariter colloquamur alicubi. Sed nunc aestas ferme praeteriit et longum est iter. Literas tuas tertio a Pascha die scriptas accepi Nonis Iuliis. Rogo ut salutem meam tuis piis votis Christo commendare ne neglegas. Cui si certo scirem rectius fore consultum, 270 si ad vestrum redierim contubernium, hac die ad iter accingerer. Bene vale, quondam sodalis suavissime, nunc pater observande.

Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 3

You're reading novel Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 3 online at LightNovelFree.com. You can use the follow function to bookmark your favorite novel ( Only for registered users ). If you find any errors ( broken links, can't load photos, etc.. ), Please let us know so we can fix it as soon as possible. And when you start a conversation or debate about a certain topic with other people, please do not offend them just because you don't like their opinions.


Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 3 summary

You're reading Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 3. This novel has been translated by Updating. Author: Desiderius Erasmus already has 1292 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

LightNovelFree.com is a most smartest website for reading novel online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to LightNovelFree.com